34. THE BATTLE Palús erat nón mágna inter duo exercitús; neutrí
tamen initium tránseundí facere volébant. Tandem Herculés sígnum
dedit, et ubi palúdem tránsiit, proelium commísit.
Amázonés impetum virórum fortissimé sustinuérunt, et contrá
opíniónem omnium tantam virtútem praestitérunt ut multós eórum
occíderint, multós etiam in fugam coniécerint. Virí enim novó genere
púgnae perturbábantur nec mágnam virtútem praestábant. Herculés
autem cum haec vidéret, dé suís fortúnís déspéráre coepit. Mílités igitur
vehementer cohortátus est ut prístinae virtútis memoriam retinérent neu
tantum dédecus admitterent, hostiumque impetum fortiter sustinérent;
quibus verbís animós omnium ita éréxit ut multí etiam quí vulneribus
cónfectí essent proelium sine morá redintegrárent.
35. THE DEFEAT OF THE AMAZONS Diú et ácriter púgnátum est;
tandem tamen ad sólis occásum tanta commútátió rérum facta est ut
mulierés terga verterent et fugá salútem peterent. Multae autem
vulneribus défessae dum fugiunt captae sunt, in quó numeró ipsa erat
Hippolyté. Herculés summam clémentiam praestitit, et postquam
balteum accépit, líbertátem omnibus captívís dedit. Tum véró sociós ad
mare redúxit, et quod nón multum aestátis supererat, in Graeciam
proficíscí mátúrávit. Návem igitur cónscendit, et tempestátem idóneam
nactus statim solvit; antequam tamen in Graeciam pervénit, ad urbem
Tróiam návem appellere cónstituit, frúmentum enim quod sécum
habébat iam déficere coeperat.
36. _LAOMEDON AND THE SEA-MONSTER_
Láomedón quídam illó tempore régnum Tróiae obtinébat. Ad hunc
Neptúnus et Apolló annó superióre vénerant, et cum Tróia nóndum
moenia habéret, ad hóc opus auxilium obtulerant. Postquam tamen
hórum auxilió moenia cónfecta sunt, nólébat Láomedón praemium
quod próposuerat persolvere.
Neptúnus igitur et Apolló ob hanc causam írátí mónstrum quoddam
mísérunt specié horribilí, quod cottídié é marí veniébat et homines
pecudésque vorábat. Tróiání autem timóre perterrití in urbe
continébantur, et pecora omnia ex agrís intrá múrós compulerant.
Láomedón hís rébus commótus óráculum cónsuluit, ac deus eí
praecépit ut filiam Hésionem mónstró obiceret.
37. THE RESCUE OF HESIONE Láomedón, cum hóc respónsum
renúntiátum esset, mágnum dolórem percépit; sed tamen, ut cívís suós
tantó perículó líberáret, óráculó párére cónstituit et diem sacrifició díxit.
Sed síve cású síve cónsilió deórum Herculés tempore opportúnissimó
Tróiam attigit; ipsó enim temporis punctó quó puella caténís vincta ad
lítus dédúcébátur ille návem appulit. Herculés é náví égressus dé rébus
quae gerébantur certior factus est; tum írá commótus ad régem sé
contulit et auxilium suum obtulit. Cum réx libenter eí concessisset ut, sí
posset, puellam líberáret, Herculés mónstrum interfécit; et puellam,
quae iam omnem spem salútis déposuerat, incolumem ad patrem
redúxit. Láomedón mágnó cum gaudió fíliam suam accépit, et Herculí
pró tantó benefició meritam grátiam rettulit.
38. _TENTH LABOR: THE OXEN OF GERYON_
Tum véró missus est Herculés ad ínsulam Erythíam, ut bovés Géryonis
arcesseret. Rés erat summae difficultátis, quod bovés á quódam
Eurytióne et á cane bicipite custódiébantur. Ipse autem Géryón speciem
horribilem praebébat; tria enim corpora inter sé coniúncta habébat.
Herculés tamen etsí intellegébat quantum perículum esset, negótium
suscépit; ac postquam per multás terrás iter fécit, ad eam partem Libyae
pervénit quae Európae proxima est. Ibi in utróque lítore fretí quod
Európam á Libyá dívidit columnás cónstituit, quae posteá Herculis
Columnae appellábantur.
39. THE GOLDEN SHIP Dum híc morátur, Herculés mágnum
incommodum ex calóre sólis accipiébat; tandem igitur írá commótus
arcum suum intendit et sólem sagittís petiit. Sól tamen audáciam virí
tantum admírátus est ut lintrem auream eí dederit. Herculés hóc dónum
libentissimé accépit, núllam enim návem in hís regiónibus inveníre
potuerat. Tum lintrem dédúxit, et ventum nactus idóneum post breve
tempus ad ínsulam pervénit. Ubi ex incolís cógnóvit quó in locó bovés
essent, in eam partem statim profectus est et á rége Géryone postulávit
ut bovés sibi tráderentur. Cum tamen ille hóc facere nóllet, Herculés et
régem ipsum et Eurytiónem, quí erat ingentí mágnitúdine corporis,
interfécit.
40. _A MIRACULOUS HAIL-STORM_
Tum Herculés bovés per Hispániam et Liguriam compellere cónstituit;
postquam igitur omnia paráta sunt, bovés ex ínsulá ad continentem
tránsportávit. Ligurés autem, géns bellicósissima, dum ille per fínís
eórum iter facit, mágnás cópiás coégérunt atque eum longius prógredí
prohibébant. Herculés mágnam difficultátem habébat, barbarí enim in
locís superióribus cónstiterant et saxa télaque in eum coniciébant. Ille
quidem paene omnem spem salútis déposuerat, sed tempore
opportúnissimó Iuppiter imbrem lapidum ingentium é caeló démísit. Hí
tantá ví cecidérunt ut mágnum numerum Ligurum occíderint; ipse
tamen Herculés (ut in tálibus rébus accidere cónsuévit) nihil
incommodí cépit.
41. THE PASSAGE OF THE ALPS Postquam Ligurés hóc modó
superátí sunt, Herculés quam celerrimé prógressus est et post paucós
diés ad Alpís pervénit. Necesse erat hás tránsíre, ut in Ítaliam bovés
ageret; rés tamen summae erat difficultátis. Hí enim montés, quí
últeriórem á citerióre Galliá dívidunt, nive perenní sunt téctí; quam ob
causam neque frúmentum neque pábulum in hís regiónibus invenírí
potest. Herculés igitur antequam ascendere coepit, mágnam cópiam
frúmentí et pábulí comparávit et hóc commeátú bovés onerávit.
Postquam in hís rébus trís diés cónsúmpserat, quartó dié profectus est,
et contrá omnium opíniónem bovés incolumís in Ítaliam trádúxit.
42.

Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.