igitur locum ubi cadáver
cúiusdam centaurí iacébat, et sagittam é vulnere tráxit. Haec tamen síve
cású síve cónsilió deórum é manibus éius lapsa est, et pedem leviter
vulnerávit. Ille extempló dolórem gravem per omnia membra sénsit, et
post breve tempus ví venéní exanimátus est. Mox Herculés, quí
reliquós centaurós secútus erat, ad spéluncam rediit, et mágnó cum
dolóre Pholum mortuum vídit. Multís cum lacrimís corpus amící ad
sepultúram dedit; tum, postquam alterum póculum víní exhausit, somnó
sé dedit.
28. _FIFTH LABOR: THE AUGEAN STABLES_
Deinde Eurystheus Herculí hunc labórem graviórem imposuit. Augéás
quídam, quí illó tempore régnum in Élide obtinébat, tria mília boum
habébat. Hí in stabuló ingentis mágnitúdinis inclúdébantur. Stabulum
autem inluvié ac squálóre erat obsitum, neque enim ad hóc tempus
umquam púrgátum erat. Hóc Herculés intrá spatium úníus diéí púrgáre
iússus est. Ille, etsí rés erat multae operae, negótium suscépit. Prímum
mágnó labóre fossam duodévígintí pedum dúxit, per quam flúminis
aquam dé montibus ad múrum stabulí perdúxit. Tum postquam múrum
perrúpit, aquam in stabulum immísit et tálí modó contrá opíniónem
omnium opus cónfécit.
29. _SIXTH LABOR: THE STYMPHALIAN BIRDS_
Post paucós diés Herculés ad oppidum Stymphálum iter fécit;
imperáverat enim eí Eurystheus ut avís Stymphálidés necáret. Hae avés
róstra aénea habébant et carne hominum véscébantur. Ille postquam ad
locum pervénit, lacum vídit; in hóc autem lacú, quí nón procul erat ab
oppidó, avés habitábant. Núlla tamen dabátur appropinquandí facultás;
lacus enim nón ex aquá sed é límó cónstitit. Herculés igitur neque
pedibus neque lintre prógredí potuit.
Ille cum mágnam partem diéí frústrá cónsúmpsisset, hóc cónátú déstitit
et ad Volcánum sé contulit, ut auxilium ab eó peteret. Volcánus (quí ab
fabrís máximé colébátur) crepundia quae ipse ex aere fabricátus erat
Herculí dedit. Hís Herculés tam ácrem crepitum fécit ut avés perterritae
ávolárent. Ille autem, dum ávolant, mágnum numerum eárum sagittís
tránsfíxit.
30. _SEVENTH LABOR: THE CRETAN BULL_
Tum Eurystheus Herculí imperávit ut taurum quendam ferócissimum
ex ínsulá Crétá vívum referret. Ille igitur návem cónscendit, et cum
ventus idóneus esset, statim solvit. Cum tamen ínsulae iam
appropinquáret, tanta tempestás subitó coorta est ut návis cursum tenére
nón posset. Tantus autem timor animós nautárum occupávit ut paene
omnem spem salútis dépónerent. Herculés tamen, etsí návigandí
imperítus erat, haudquáquam territus est.
Post breve tempus summa tranquillitás cónsecúta est, et nautae, quí sé
ex timóre iam recéperant, návem incolumem ad terram appulérunt.
Herculés é náví égressus est, et cum ad régem Crétae vénisset, causam
veniendí docuit. Deinde, postquam omnia paráta sunt, ad eam regiónem
contendit quam taurus vástábat. Mox taurum vídit, et quamquam rés
erat mágní perículí, cornua éius prehendit. Tum, cum ingentí labóre
mónstrum ad návem tráxisset, cum praedá in Graeciam rediit.
31. _EIGHTH LABOR: THE MAN-EATING HORSES OF
DIOMEDE_
Postquam ex ínsulá Crétá rediit, Herculés ab Eurystheó in Thráciam
missus est, ut equós Diomédis redúceret. Hí equí carne hominum
véscébantur; Diomédés autem, vir crúdélissimus, illís obiciébat
peregrínós omnís quí in eam regiónem vénerant. Herculés igitur mágná
celeritáte in Thráciam contendit et ab Dioméde postulávit ut equí sibi
tráderentur. Cum tamen ille hóc facere nóllet, Herculés írá commótus
régem interfécit et cadáver éius equís obicí iussit.
Ita míra rérum commútátió facta est; is enim quí anteá multós cum
cruciátú necáverat ipse eódem supplició necátus est. Cum haec núntiáta
essent, omnés quí eam regiónem incolébant máximá laetitiá adfectí sunt
et Herculí meritam grátiam referébant. Nón modo máximís honóribus
et praemiís eum decorávérunt sed órábant etiam ut régnum ipse
susciperet. Ille tamen hóc facere nólébat, et cum ad mare rediisset,
návem occupávit. Ubi omnia ad návigandum paráta sunt, equós in náví
conlocávit; deinde, cum idóneam tempestátem nactus esset, sine morá é
portú solvit, et pauló post equós in lítus Argolicum exposuit.
32. _NINTH LABOR: THE GIRDLE OF HIPPOLYTE_
Géns Amázonum dícitur omnínó ex mulieribus cónstitisse. Hae
summam scientiam reí mílitáris habébant, et tantam virtútem
adhibébant ut cum virís proelium committere audérent. Hippolyté,
Amázonum régína, balteum habuit celeberrimum quem Márs eí dederat.
Adméta autem, Eurystheí fília, fámam dé hóc balteó accéperat et eum
possidére vehementer cupiébat. Eurystheus igitur Herculí mandávit ut
cópiás cógeret et bellum Amázonibus ínferret. Ille núntiós in omnís
partís dímísit, et cum mágna multitúdó convénisset, eós délégit quí
máximum úsum in ré mílitárí habébant.
33. THE GIRDLE IS REFUSED Hís virís Herculés persuásit, postquam
causam itineris exposuit, ut sécum iter facerent. Tum cum iís quibus
persuáserat návem cónscendit, et cum ventus idóneus esset, post paucós
diés ad óstium flúminis Thermódontis appulit. Postquam in fínís
Amázonum vénit, núntium ad Hippolytam mísit, quí causam veniendí
docéret et balteum pósceret. Ipsa Hippolyté balteum trádere volébat,
quod dé Herculis virtúte fámam accéperat; reliquae tamen Amázonés eí
persuásérunt ut negáret. At Herculés, cum haec núntiáta essent, bellí
fortúnam temptáre cónstituit.
Proximó igitur dié cum cópiás édúxisset, locum idóneum délégit et
hostís ad púgnam évocávit. Amázonés quoque cópiás suás ex castrís
édúxérunt et nón mágnó interválló ab Hercule aciem ínstrúxérunt.

Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.