Ritchies Fabulae Faciles | Page 6

John Kirtland
fémina
quaedam, nómine Pýthia et cónsilium dabat iís quí ad óráculum
veniébant. Haec autem fémina ab ipsó Apolline docébátur, et
voluntátem deí hominibus énúntiábat. Herculés igitur, quí Apollinem
praecipué colébat, húc vénit. Tum rem tótam exposuit, neque scelus
célávit.
20. _THE ORACLE'S REPLY_
Ubi Herculés fínem fécit, Pýthia prímó tacébat; tandem tamen iussit
eum ad urbem Tíryntha íre, et Eurystheí régis omnia imperáta facere.
Herculés ubi haec audívit, ad urbem illam contendit, et Eurystheó régí
sé in servitútem trádidit. Duodecim annós crúdélissimó Eurystheó
serviébat, et duodecim labórés, quós ille imperáverat, cónfécit; hóc
enim únó modó tantum scelus expiárí potuit. Dé hís labóribus plúrima á
poétís scrípta sunt. Multa tamen quae poétae nárrant vix crédibilia sunt.
21. _FIRST LABOR: THE NEMEAN LION_
Prímum ab Eurystheó iússus est Herculés leónem occídere quí illó
tempore vallem Nemeaeam reddébat ínféstam. In silvás igitur in quibus
leó habitábat statim sé contulit. Mox feram vídit, et arcum, quem sécum
attulerat, intendit; éius tamen pellem, quae dénsissima erat, tráicere nón
potuit. Tum clává mágná quam semper gerébat leónem percussit,
frústrá tamen; neque enim hóc modó eum occídere potuit. Tum démum
collum mónstrí bracchiís suís complexus est et faucís éius omnibus
víribus compressit. Hóc modó leó breví tempore exanimátus est; núlla
enim respírandí facultás eí dabátur. Tum Herculés cadáver ad oppidum
in umerís rettulit; et pellem, quam détráxerat, posteá pró veste gerébat.
Omnés autem quí eam regiónem incolébant, ubi fámam dé morte leónis
accépérunt, vehementer gaudébant et Herculem mágnó honóre
habébant.
22. _SECOND LABOR: THE LERNEAN HYDRA_
Pauló post iússus est ab Eurystheó Hydram necáre. Hóc autem
mónstrum erat cui novem erant capita. Herculés igitur cum amícó Ioláó
profectus est ad palúdem Lernaeam, in quá Hydra habitábat. Mox

mónstrum invénit, et quamquam rés erat mágní perículí, collum éius
sinistrá prehendit. Tum dextrá capita novem abscídere coepit; quotiéns
tamen hóc fécerat, nova capita exoriébantur. Diú frústrá labórábat;
tandem hóc cónátú déstitit. Deinde arborés succídere et ígnem
accendere cónstituit. Hóc celeriter fécit, et postquam lígna ígnem
comprehendérunt, face árdente colla adússit, unde capita exoriébantur.
Nec tamen sine mágnó labóre haec fécit; vénit enim auxilió Hydrae
cancer ingéns, quí, dum Herculés capita abscídit, crúra éius mordébat.
Postquam mónstrum tálí modó interfécit, sagittás suás sanguine éius
imbuit, itaque mortiferás reddidit.
23. _THIRD LABOR: THE CERYNEAN STAG_
Postquam Eurystheó caedés Hydrae núntiáta est, mágnus timor animum
éius occupávit. Iussit igitur Herculem cervum quendam ad sé referre;
nóluit enim virum tantae audáciae in urbe retinére. Híc autem cervus,
cúius cornua aurea fuisse tráduntur, incrédibilí fuit celeritáte. Herculés
igitur prímó vestígiís eum in silvá persequébátur; deinde ubi cervum
ipsum vídit, omnibus víribus currere coepit. Úsque ad vesperum
currébat, neque nocturnum tempus sibi ad quiétem relinquébat, frústrá
tamen; núlló enim modó cervum cónsequí poterat. Tandem postquam
tótum annum cucurrerat (ita tráditur), cervum cursú exanimátum cépit,
et vívum ad Eurystheum rettulit.
24. _FOURTH LABOR: THE ERYMANTHIAN BOAR_
Tum véró iússus est Herculés aprum quendam capere quí illó tempore
agrós Erymanthiós vástábat et incolás húius regiónis mágnopere
terrébat. Herculés rem suscépit et in Arcadiam profectus est. Postquam
in silvam paulum prógressus est, apró occurrit. Ille autem simul atque
Herculem vídit, statim refúgit; et timóre perterritus in altam fossam sé
próiécit. Herculés igitur laqueum quem attulerat iniécit, et summá cum
difficultáte aprum é fossá extráxit. Ille etsí fortiter repúgnábat, núlló
modó sé líberáre potuit; et ab Hercule ad Eurystheum vívus relátus est.
25. _HERCULES AT THE CENTAUR'S CAVE_
Dé quartó labóre, quem suprá nárrávimus, haec etiam tráduntur.
Herculés dum iter in Arcadiam facit, ad eam regiónem vénit quam
centaurí incolébant. Cum nox iam appeteret, ad spéluncam dévertit in
quá centaurus quídam, nómine Pholus, habitábat.
Ille Herculem benígné excépit et cénam parávit. At Herculés postquam
cénávit, vínum á Pholó postulávit. Erat autem in spéluncá mágna

amphora vínó optimó repléta, quam centaurí ibi déposuerant. Pholus
igitur hóc vínum dare nólébat, quod reliquós centaurós timébat; núllum
tamen vínum praeter hóc in spéluncá habébat. "Hóc vínum," inquit,
"mihi commissum est. Sí igitur hóc dabó, centaurí mé interficient."
Herculés tamen eum inrísit, et ipse póculum víní dé amphorá hausit.
26. THE FIGHT WITH THE CENTAURS Simul atque amphora aperta
est, odor iúcundissimus undique diffúsus est; vínum enim suávissimum
erat. Centaurí nótum odórem sénsérunt et omnés ad locum
convénérunt.
Ubi ad spéluncam pervénérunt, mágnopere írátí erant quod Herculem
bibentem vídérunt. Tum arma rapuérunt et Pholum interficere volébant.
Herculés tamen in aditú spéluncae cónstitit et impetum eórum
fortissimé sustinébat. Facés árdentís in eós coniécit; multós etiam
sagittís suís vulnerávit. Hae autem sagittae eaedem erant quae sanguine
Hydrae ólim imbútae erant. Omnés igitur quós ille sagittís vulneráverat
venénó statim absúmptí sunt; reliquí autem ubi hóc vídérunt, terga
vertérunt et fugá salútem petiérunt.
27. THE FATE OF PHOLUS Postquam reliquí fúgérunt, Pholus ex
spéluncá égressus est, et corpora spectábat eórum quí sagittís interfectí
erant. Mágnopere autem mírátus est quod tam leví vulnere exanimátí
erant, et causam éius reí quaerébat. Adiit
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 48
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.