Templarii detinentur, et ubi prelatis et commissariis sepedictis videretur, inquirere et probaciones recipere possent ab omnibus quos invenirent ibidem, quamvis per litteras apostolicas eis missas oporteret ipsos ad alias transferre provincias, quod [p. 9] necesse ipsis minime videbatur, non obstante quod in eisdem litteris apostolicis super hoc directis aliud continetur. Ad quod respondemus quod id fieri volumus, prout a prelatis petitur supradictis. Super eo eciam quod petebatur si inquisiciones et processus hujusmodi ab eisdem prelatis extra suas provincias et dioceses, juxta continenciam litterarum apostolicarum per nuncios tuos exhibitarum, eisdem fieri poterant et haberi, Excellencie tue duximus respondendum, ut, non obstante quod in litteris commissariorum ipsorum dinoscitur contineri, quod ad certas vadant provincias, et ibi diligenter inquirant ubi magis dicto negocio viderint expedire, inquirere possint, servatis tamen aliis articulis in dictis litteris comprehensis, non obstante clausula illa videlicet quod se transferant ad provincias memoratas. Volumus igitur quod prelati regni tui in premisso negocio procedant juxta responsiones supradictas, nullo allio mandato nostro super hoc expectato, ut negocium hujusmodi facilius et celerius ad finem debitum deducatur.--Item data dicte littere directe dicto domino Regi talis est: Datum Avinione II Nonas Maii, pontificatus nostri anno quarto.
Item tenor dictarum litterarum excusatoriarum predicti prepositi Aquensis (in quibus a tergo erat ejus sigillum impressum cum figura seu ymagine beate Marie et ejus Filii, ac figura seu ymagine cujusdam hominis subtus ymaginem beate Marie, flexis genibus complosisque manibus existentis, cum quodam scuto leonis figuram continente, retro dictum hominem situato, et talibus litteris videlicet: S. GUILLELMI AQUENSIS ET APTENSIS PREPOSITI AC........ residuum vero ipsarum litterarum legi non poterat) talis est:
Venerabilibus et discretis viris, dominis et amicis suis carissimis, dominis Matheo Caragoli domini Pape notario et auditori reverendi in Christo patris domini P. de Columpna Dei gracia sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis, Guillelmus Agarni Aquensis et Aptensis prepositus, salutem in Eo qui est omnium vera salus. Cum sanctissimus in Christo pater dominus Clemens, sancte Romane ac universalis ecclesie [p. 10] divina providencia Papa quintus, vobis et michi specialiter commiserit quasdam inquisiciones per vos et me debere fieri contra Templarios, et super certis articulis eosdem Templarios et domos eorum contingentibus, et super quibusdam aliis, prout hec in litteris dicte commissionis et capitulis plenius continentur, que, ut credo, jam ad vestram noticiam pervenerunt; verum, cum prefatus dominus Papa michi ante commissionem predictam commisserit specialiter et districte preceperit, in virtute a me prestiti juramenti et sancte obediencie, quod ego intendam diligenter et fideliter ad decimam colligendam, exigendam et recipiendam in provinciis Arelatensi, Aquensi, Ebredunensi, Viennensi ac eciam Lugdunensi ab omnibus personis et locis ecclesiasticis, quibusdam tamen terris et personis exceptis, concessam per eum ad biennium illustri viro domino Philippo principi Tharantino, ob causas racionabiles atque justas, propter que sum multipliciter occupatus, sic quod ad commissa negocia vobis et michi per eundem dominum Papam in premissis nullo modo possum intendere in presenti; idcirco me vobis circa hec excusans, et confidens de legalitate et discrecione vestra, super predictis, si opus est, et in quantum de jure possum, commicto specialiter vices meas, supplicans et requirens quod in hujusmodi negociis vobis et michi commissis procedatis, mei absencia non obstante. Datum Aquis V die mensis Maii, anno Domini Mo CCCo nono. In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum meum apponendum duxi. Datum ut supra.
Item sciendum est, quod supradicti domini Matheus sedis apostolice notarius, Johannes Tridentinus et Johannes Magalonensis archidiaconi asseruerunt, in presencia aliorum dominorum collegarum suorum et mei ac ceterorum notariorum et aliorum testium infrascriptorum, se pro certo et pro constanti audivisse a reverendis in Christo patribus dominis Stephano Dei gracia tituli sancti Ciriaci in Termis presbitero et P. de Columpna sancte Romane ecclesie diaconis cardinalibus, quod eis constabat ipsum esse ex causis legitimis excusatum. Item ad [p. 11] ostendendum quod dictus prepositus Aquensis sit legittime excusatus, preceperunt dicti domini commissarii inseri in presenti processu quamdam litteram reverendi patris domini Berengarii Dei gracia tituli sanctorum Nerei et Archilei presbiteri cardinalis, cujus tenor talis est:
Venerabilibus in Christo patribus, amicis suis carissimis, Dei gracia dominis E. Narbonensi archiepiscopo, G. Bajocensi, R. Lemovicensi et G. Mimatensi episcopis, ac honorabili viro Johanni de Monte Lauro archidiacono Magalonensi, Berengarius miseracione divina tituli sanctorum Nerei et Archilei presbiter cardinalis, salutem et benivolencie specialis affectum. Litteras vestras grata manu recepimus et inspeximus diligenter, et litteras quidem vestras, quas per nos presentari domino nostro summo Pontifici petivistis, ei adhuc propter ipsius familiarium negociorum occupacionem, quibus idem dominus noster occupatus extitit, presentare nequivimus. Verum tamen scire vos volumus quod commissarii vestri in negocio Templariorum, jam XII diebus elapsis, de Romana curia recesserunt, excepto preposito Aquensi, qui se per suas litteras, quas deffert magister Matheus Caragolus domini Pape notarius, excusavit, ita quod jam in dicto negocio procedere poteritis ipsius prepositi absencia non obstante. Datum Avinione die VI Julii. Cras erit consistorium, et presentabimus litteras vestras predictas domino nostro. Si vero aliquid aliud vobis mandare voluerit, nos vobis significabimus per

Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.