nostrum nuncium specialem.
Item prefati domini Matheus sedis apostolice notarius et Johannes archidiaconus Tridentinus, quibus antedictus prepositus Aquensis videbatur commississe in dictis suis litteris vices suas, dixerunt et fuerunt protestati expresse et preceperunt inseri in presenti processu, quod non recipiebant commissionem seu subdelegacionem dicti prepositi Aquensis, nec ut ejus commissarii vel ab eo subdelegati procedere intendebant. Et prefati eciam alii domini college eorum fuerunt protestati et preceperunt inseri in presenti processu, quod non intendebant recipere dictos dominum Matheum sedis apostolice [p. 12] notarium et Johannem archidiaconum Tridentinum tanquam commissarios antedicti prepositi Aquensis seu subdelegatos ab eo, neque sicut concommissarios seu subdelegatos ejusdem prepositi Aquensis procedere cum eisdem.
Post que supradicti domini commissarii et college, diligenti deliberacione inter se habita, decreverunt predictum ordinem Templi, fratres ejusdem ordinis et omnes alios evocandos, fore citandos per totum regnum Francie, per eorum publicum citacionis edictum, cujus edicti tenor sequitur in hunc modum:
Venerabilibus in Christo patribus, dominis Dei gracia...... archiepiscopo Senonensi, et ejus suffraganeis, vicariis et officialibus eorumdem, miseracione ejusdem archiepiscopus Narbonensis, Bajocensis, Lemovicensis et Mimatensis episcopi, nec non Matheus de Neapoli majoris Caleti Rothomagensis sedis apostolice notarius, et Johannes de Mantua Tridentine, et Johannes de Monte Lauro Magalonensis ecclesiarum archidiaconi, una cum venerabili viro magistro Guillelmo Agarni Aquensi preposito, legittime excusato, cum illa clausula, Quod si non omnes, etc. ad infrascripta per sedem apostolicam specialiter deputati, salutem in Domino, et mandatis apostolicis humiliter, reverenter et firmiter obedire. Ad vestram et pene omnium noticiam credimus pervenisse qualiter sanctissimus in Christo pater et dominus noster, dominus Clemens, divina providencia Papa quintus, apostasie, heresis, ydolatrie et alia gravia, ac enormia et nephanda facinora, contra Templariorum fratres et ordinem suo apostolatui clamore valido et publica ac creb[r]a infamia nunciata, occulis nequiens conniventibus pertransire, sed descendens exemplo Domini et videre ac experiri volens si clamorem qui ad eum pervenerat opere perpetrassent, vocata et ascita coram ipso et ejus sacro collegio de majoribus mediocribus et minoribus dicti ordinis multitudine copiosa, incepit per se ipsum ac quosdam fratres suos cardinales inquirere contra eos. Et quia in universis mundi partibus, per quas idem ordo diffunditur ac fratres degunt ipsius, super hiis non poterat inquirere per [p. 13] se ipsum, ut sua juxta doctrinam apostolicam aliis onera partiretur, personas providas et discretas in jure ac in facto expertas, ad inquirendum de predictis contra prefatum ordinem, ad diversas decrevit mundi provincias destinare; obtansque, tamquam zelator fidei orthodoxe, ut dicta inquisicio ad Dei honorem et fidei catholice firmitatem debitum sortiretur effectum, citavit peremptorie prefatum ordinem, et omnes et singulos fratres dicti ordinis qui pro ipso vellent respondere, quod in dicto termino (quem prefati inquisitores, ad hec, ut premittitur, per ipsum specialiter destinati, per eorum publicum citacionis edictum ducerent statuendum), ad dicendum coram eis de predictis omnibus veritatem, ac deinde ipse ordo per ydoneos syndicos vel defensores coram ipso in generali concilio, quod congregari mandavit, comparere curarent, justam dante Domino sentenciam vel ordinacionem apostolicam recepturi, et ut hujusmodi ad communem omnium personarum dicti ordinis deduceretur noticiam, eam in palacio apostolico Pictavensi publico, presente fidelium multitudine copiossa, in audiencia publica legi et publigari, nec non cartas membran[e]as citacionem continentes eamdem, in majoris ecclesie Pictavensis appendi et affigi fecit hostiis, ne hii quos ipsa citacio contingebat aliquam possent excusacionem pretendere, quod ad eos talis citacio non pervenerat, vel quod ignorassent eandem, prout predicta omnia in dicti domini Pape litteris plenius continentur. Cum igitur mandatum (secundum formam litterarum apostolicarum, quarum tenores vobis, sub sigillis reverendi in Christo patris domini...... episcopi Parisiensis et ejus curie destinamus, originalia penes nos, propter pericula et viarum discrimina retinentes, cum opus fuerit, exhibenda) reverenter exequi intendamus, vocamus et citamus peremptorie, auctoritate nobis tradite potestatis, per hoc publicum citacionis edictum, predictum ordinem Templariorum, fratres dicti ordinis et omnes evocandos, ut, prima die non feriata post festum beati Martini hyemalis, compareant coram nobis sufficienter Parisius in episcopali aula, hora prime, in premissis et ea contingentibus, prout justum fuerit, processuri. Alioquin extunc ad contenta in dictis litteris [p. 14] apostolicis racione previa procedemus, eorum absencia non obstante, dictum terminum pro tribus edictis et uno peremptorie, quia negocium periculosum est toti fidei orthoxe et celeritatem desiderat, et ex aliis causis justis et legittimis, prefigentes. Porro ut hoc publicum nostre citacionis edictum ad predictorum ordinis fratrum ac omnium evocandorum et quorumcumque noticiam publicam deferatur, circumspectionis vestre prudenciam auctoritate apostolica requirimus, et in virtute sancte obediencie districte injungimus et mandamus, quatenus quam prius commode potueritis, faciatis dicte citacionis nostre edictum, cum ad vos pervenerit, publice ac solenniter fieri legi, recitari ac publicari clero et populo in cathedralibus, et magnis collegiatis ecclesiis, ac scolis ubi est studium generale, et curiis officialium vestrorum, civitatum et diocesium vestrarum, et in principalibus domibus ejusdem ordinis in dictis vestris civitatibus et diocesibus constitutis, et in locis in quibus fratres ipsius ordinis capti tenentur, de premissis omnibus et singulis facientes ad cautelam fieri publica munimenta [instrumenta?], que manu

Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.