sponte, prout recitate fuerunt, approbarunt, et post confessiones et deposiciones hujusmodi ab ipsis cardinalibus ab excommunicacione, [p. 6] quam pro premissis incurrerant, absolucionem, flexis genibus manibusque complosis, humiliter ac devote et cum lacrimarum effusione non modica, pecierunt. Ipsi vero cardinales, quia ecclesia non claudit gremium redeunti, ab eisdem Magistro et preceptoribus heresi abjurata expresse, ipsis secundum formam ecclesie, auctoritate nostra, absolucionis beneficium impenderunt. Ac deinde ad nostram presenciam redeuntes, confessiones et deposiciones prelibatorum Magistri et preceptorum, in scripturam publicam per manus publicas, ut est dictum, redactas, nobis presentaverunt, et que cum dictis Magistro et preceptoribus fecerant retulerunt. Ex quibus confessionibus et deposicionibus ac relacione invenimus sepefatos Magistrum et fratres in premissis, et circa premissa, licet quosdam ex eis in pluribus, et alios in paucioribus, graviter deliquisse. Verum quia in universis mundi partibus, per quas idem ordo diffunditur ac fratres degunt ipsius, super hiis non possumus inquirere per nos ipsos, discrecioni vestre, de quorum circumspectione specialem fiduciam gerimus, de fratrum nostrorum consilio, per apostolica scripta mandamus, quatenus ad Senonenses civitatem, diocesim et provinciam personaliter accedatis, et per publicum citacionis edictum per vos faciendum in locis de quibus vobis visum fuerit expedire, vocatis qui fuerunt evocandi, super articulis quos vobis sub bulla nostra inclusos transmittimus, et super aliis de quibus prudencie vestre videbitur expedire, inquiratis, hac auctoritate nostra, contra dictum ordinem cum diligencia, veritatem [eorum]que super premissis inveneritis, fideliter in scriptis publica manu redacta [sic], sub vestris sigillis ad nostram presenciam delaturi seu eciam transmissuri. Testes autem si qui, a vobis requisiti seu amoniti vel citati ut super dictis articulis ferant veritatis testimonium coram vobis, se prece vel precio, gracia, timore, odio vel amore a ferendo testimonio subtraxerint, nec non fautores, receptores et defensores predictorum fratrum, qui a vobis citati vel vocati, ut premittitur, coram vobis non comparuerint; eos insuper qui predictam vestram inquisicionem directe vel indirecte, publice vel occulte, per se vel alium seu alios, vel alio quoquo modo, presumpserint impedire, per censuram ecclesiasticam, [p. 7] appellacione postposita, compescatis, invocato ad hec, si opus fuerit, auxilio brachii secularis. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse, septem, sex, quinque, quatuor vel tres, duo videlicet de prelatis predictis cum altero saltem de aliis ea nichilominus exequantur. Datum Pictavis II Idus Augusti, pontificatus nostri anno tercio.
Item fuerunt exhibite per dictos dominos commissarios octo alie littere apostolice consimilis tenoris in effectu cum precedenti. In quarum una de Remensi, in alia de Rothomagensi, in alia de Turonensi, in alia de Lugdunensi, in alia de Burdegalensi, in alia de Bituricensi, in alia de Narbonensi, et in alia de Auxitanensi civitatibus, diocesibus et provinciis mencio habebatur.
Item aliarum duarum litterarum exhibitarum tenores tales sunt:
Clemens episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus universis, archiepiscopis et episcopis, et omnibus aliis per nos ad infrascripta per regnum Francie deputatis, salutem et apostolicam benedictionem. Ut in negocio fratrum ordinis Templariorum comodius procedere valeatis, vobis et singulis vestrum in provincia Senonensi, vel in quibusvis aliis locis regni Francie in quibus ipsi Templarii detinentur, eciam si aliunde illuc adducti fuerint, ac vobis et commissariis in eodem negocio deputatis magis expediens fore videbitur, inquirendi ac recipiendi probaciones quaslibet in eisdem provincia et locis, non obstantibus quibuscumque litteris apostolicis, cujuscumque tenoris existant, vobis concessis vel directis, per quas hujusmodi nostre concessionis explicacio posset quomodolibet impediri, juxta priorum nostrarum continenciam litterarum, plenam concedimus, auctoritate presencium, facultatem.--Datum Avinione XI Kalendas Junii, pontificatus nostri anno quarto.
Clemens episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus [p. 8] universis, archiepiscopis et episcopis, et omnibus aliis per nos ad infrascripta per regnum Francie deputatis, salutem et apostolicam benedictionem. Volentes ut negocium fratrum ordinis Templariorum debitum celeriter sorciatur effectum, vobis et singulis vestrum inquirendi et procedendi in eodem negocio, juxta priorum apostolicarum vobis directarum continenciam litterarum, eciam extra provincias et dioceses vestras, non obstante quod in predictis litteris dicitur contineri, quod ad certas vos conferatis provincias, et ibi super hujusmodi negocio diligencius inquiratis ubi magis predicto negocio videritis expedire, plenam concedimus, auctoritate presencium, facultatem. Volumus tamen, quod alios articulos in dictis nostris prioribus litteris annotatos diligencius observetis. Datum Avinione XI Kalendas Junii, pontificatus nostri anno quarto.
Item in quadam alia littera apostolica, directa domino regi Francie illustri, continebantur clausule infrascripte, quas clausulas dicti domini commissarii preceperunt de verbo ad verbum in presenti processu inseri. Principium autem dicte littere apostolice tale est:
Clemens episcopus servus servorum Dei carissimo in Christo filio Philippo regi Francorum illustri salutem et apostolicam benedictionem. Prodierunt ex affluencia, etc. Item tenor dictarum clausularum talis est:
Ad illud autem quod petebatur a prelatis eisdem, quod, cum major pars Templariorum regni tui Parisius aut in Senonensi vel Turonensi provinciis tenerentur, eis videbatur expediens quod processus inquisicionis hujusmodi deberet in dicta provincia Senonensi inchoari; tibi duximus respondendum, quod de nostra voluntate procedit quod iidem prelati circa hoc agant quod melius in eodem negocio viderint expedire. Petebatur eciam a prelatis eisdem, quod in eadem provincia Senonensi vel alibi ubi dicti

Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.