Colloquium heptaplomeres | Page 8

Jean Bodin
collega periculum facere decrevit, pacta impunitate uni sagarum, quae[3] in locum a daemonibus designatum illos deduxisset. Locus erat urbi proximus; eo igitur a saga deducti, paulo remotius ramis arborum contecti delituerunt. Sub mediam fore noctem conventum advolantis utriusque sexus multitudinis et quasi e nubibus delapsarum avium intuentur et ea geri vident, quae ab eis gesta verissime narraverant. Postea vero quum adoratis daemonibus venena tum animantibus tum frugibus perimendis consueto more accepissent, nec amplius quid[4] restaret quam +d��mou aphesis+, ut Apulejus loquitur, princeps illius concionis legatum illum Pontificis Clementis[5] uno cum vicario acciri mandavit, quod adyta[6] sagarum temerare et sacra profanis oculis intueri non erubuissent. Itaque e latebris in concionem protracti et contumeliis omnibus affecti, ad extremum, etiam tot et tantis fustium ictibus caesi et trucidati fuerunt, ut domum aegre redeuntes octavo[7] post die exspirarent.
[1.] Alius: Comensis. [2.] Haec sequentia quinque verba desunt in alio codice. [3.] Alibi: si. [4.] Alius: aliud. [5.] Alius: Comensis. [6.] Alius: abdita. [7.] Alius: uno.
CORONAEUS: Memini, cura ad urbem de inopinato eorum casu allatum est, Pontifex Clemens[1] rem, uti gesta fuerat, divulgari jussit, ne quis postea tam incredulus esset, ut dubitare, aut tam impius, ut periculum facere auderet.
[1.] Alius: Comensis.
CURTIUS: Certe quidem incredibili antea desiderio captus sum, sagarum transvectiones et conventus cum daemonibus his oculis intueri; sed cum hujus argumenti scripta omnia veterum Graecorum et Latinorum legumque divinarum et humanarum[1] ab ultima antiquitate repetitarum cum nostrorum sortilegorum historiis, indiciis, confessionibus et hujusmodi societatis compositionibus[2] testium[3] contulissem, tum certe assentiri necesse habui +hoti esti+ nec tanto capitis mei periculo experiendum putavi,[4] vera essent nec ne, quae vulgo ferebantur, memor vulpis Aesopiae, quae cum a leone invitaretur, ut ejus antrum epulandi causa subiret, noluit,
quia me vestigia terrant Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum[5].
[1.] Alius: legesque divinas et humanas. [2.] Alius: repositionibus. [3.] Alius: testis. [4.] Alius: tentavi. [5.] Alius: _Horat. Ep. 1, 1, vs. 74. Caeterum in uno codice haec verba desunt_.
FRIDERICUS: Ut simia tametsi purpura induta sui semper similis est, ita quoque daemonum vis ac potestas est ubique terrarum eadem.
OCTAVIUS: Multi multa in universa rerum natura mirantur, nihil tamien admirabilius est ea, quae frequens est ubique terrarum +lykanthr?pia+ et +onanthr?pia+. Ridiculum antea putaram, quod in urbe Caira ferebatur, homines in asinos converti et incredibilia populo spectante facere. Fabulosum[1] etiam videbatur, quod de Ammonio proditum est, cum asinum philosophiae auditorem habuisse, quaeque a Luciano et Apulejo prodita sunt de asino aureo ludicra fuisse. Sed cum portu Arciones[2], quae nunc Kueza[3] vocatur, solverem et Arabiae felicis littora legerem, frequentes vidimus sagarum praestigias, quae homines in asinos ac lupos converterent ac rursus humanae figurae restituerent, ut ea quae Homerus de Circe, Herodotus de Nerviis, Varro, Pausanias, Plato, Pomponius Mela de Arcadum et Lycaonum lycanthr?pia scripserunt, non modo verisimilia, sed pro certis et compertis haberem.
[1.] Alius: Ridiculum. [2.] Alius: Antinaes. [3.] Alius: Zaela.
CORONAEUS[1]: Aeque mihi ut vobis incredibilia ac ne oculis quidem istis ac sensibus fidem habuissem, nisi sacris litteris confirmatum legissem Nabochodonosoris[2] ab humana figura in pecudum, item[3] virgarum in serpentes conversionem. Nihil tunc amplius dubitandum putavi, nisi quis putet, Circem et magos facinum oculis fecisse.
[1.] Deest in alio codice. [2.] Alius: Nebucadnezari. [3.] Deest in alio codice.
SALOMO: Si esset illa fascinatio ac vecordia mentibus injecta[1], non mera +metamorph?sis+, non virga Mosis virgas magorum vorare potuisset, nec arrogantiae poenas lueret Nabochodonosor[2], quem unguibus ac pelle villosa contectum, totum septennium pecudis figuram indutum ac mente captum, foeno etiam pastum fuisse, in sacris litteris testatum habemus. Nam Moses Aegyptiorum magos eadem fecisse scribit, quae ipse divina potestate fecerat, i.e. serpentes, ranas, sanguinem. At Moses fascinabat neminem, igitur nec illi, cum eadem ab ipsis facta fuisse scribat, nec mentem Nabochodonosoris cum humana figura ereptam ac restitutam fuisse Daniel vates omnium clarissimus prodidisset.
[1.] Alius: invecta. [2.] Alius: Nabuchdonosor.
CURTIUS: Videtur Homerus his consentanea scribere de procis illis, quos Circe in porcos mutarat, quibus capita, vox, pili porcorum videbantur, mens tamen ipsa[1] constans ac figura manebat[2].
+Hoi de su?n men echon kephalas, ph?n��n te, demas te, Kai trichas, autar nous ��n empedos+[3].
Bo?thius ita reddidit: Voce et corpore perditis, sola mens stabilis semper monstra, quae genuit, patitur.
[1.] Alius: ita. [2.] Alius: restabat. [3.] Homeri Odyssea +K+, 239.
FRIDERICUS: At non solum corporis figuram mutare saga potest, sed etiam mentis ac rationis vim eripere, humana stante figura, ut Philo Ebraeus scribit[1] quod antea persuadere mihi non poteram, nisi plane exploratum haberem, magi cujusdam capitali maleficio mentem adolescenti affinitate mihi conjuncto penitus ereptam fuisse ac plane dementem postea semper vixisse, quod Actius Sincerus his versibus significat:
Illum illum magicis conabor adurere sacris, Qui miserum tota spoliatum mente relinquit,
quae his versibus Lucani consentanea sunt:
Mens hausti nulla sanie polluta veneni Excantata perit[2].
[1.] Philo de specialibus legibus. [2.] Alius: fuit.
SENAMUS: Quid facilius erat Circae, quam procos suos in porcos mutare? Id enim fit unius litterae translatione.
CORONAEUS: Facilius est procorum in porcos mutatio ex morum, quam ex litterarum similitudine. Eos enim, qui se ventri ac
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 180
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.