Colloquium heptaplomeres | Page 9

Jean Bodin
libidini penitus addixerant Circaeisque illecebris mancipaverant, ratione ac mente caruisse nec praeter figuram humanam quidquam hominis habuisse opinor, contra quam Homerus scripsit, humanam quidem figuram amisisse, mentem vero stabilem et inconcussam[1] retinuisse.
[1.] Alius: inconfusam.
FRIDERICUS: Argute id ac vere; sed si hanc solam interpretationem feramus, caetera divinis et humanis legibus comprehensa in dubium revocabuntur. Neque enim Herodoto, Maroni, Homero, Platoni metamorphosis illa hominum in pecudes, sed etiam Moysi, Jesaiae, Danieli, theologis clarissimis[1], narratur. Quin etiam his ipsis temporibus apud eosdem Nervios Herodoti, quos Livonas appellamus, singulis annis circa solstitium hibernum magna sortilegorum multitudo flumine regionis trajecto in lupos mutantur, tum in greges, homines, armenta crudelissime grassantur ac duodecimo post die eodem flumine transmisso rursus humanam recipiunt figuram. Qua de re quaestiones a magistratibus capitales constituuntur, qui cum transmutantur in hunc modum, pro sortilegis convictis tenentur. Id autem potissimum accidit iis, qui humana carne vescuntur, ut[2] primum Lycaoni regi Arcadum[3] contigisse Pausanias scribit, cum humanam hostiam Jovi Lycaeo sacrificans libaret, post etiam Demarcho Parrhasio, quem M. Varro et Copas, qui Olympionica[4] scripsit, cum eidem Jovi humanis hostiis sacrificaret, gustato sacrificio derepente in lupum evasisse ac decimo post anno humanam figuram recepisse, denique pugillatu olympico[5] certaminis praemium tulisse tradunt. Id cum Arcades saepius exploratum et compertum habuissent, sacratis legibus[6] vetuerunt, poena capitali subjecta, ne quis Lycaei Jovis templum ingrederetur.
[1.] Addit alius: pro verissima. [2.] Alius: et. [3.] Alius: in Arcadiis. [4.] Alius: Olympiaca. [5.] Alius: _pugillatum olympici. [6.] Alius: litteris_.
SENAMUS: Istud quidem mihi videtur persuaderi posse, neminem ex homine pecudem sine hominis interitu fieri posse, ac verius putarem, fallaces hominum oculos, velut Heracleoticos falsos martyres, fascino praestringi.
FRIDERICUS: Praestigias magos facere non dubito, nec tamen semper nec omnibus. Cum enim Thuringiam Germaniae inferioris obirem[1], circulator quidam in oppido erat, qui spectaculis inanibus plebem imperitam accepta mercede pascebat. Is igitur quadrigam onustam foenis una cum equis et quadrigario turba spectante devoravit. Deinde cum coelum scandere se velle dixisset, repente a terra sublatus est, hunc pedibus uxor apprehensum sequitur, dein ancilla heram pedibus apprehensam secuta est, servus ancillam, qui sublimes in a?re suspensi, quasi acus a magnete tracti, omnibus attonitis[2] aliquamdiu constiterunt.
[1.] Wierus de praestigiis. [2.] Desunt duo haec verba in alio codice.
CURTIUS: Devorationem quadrigae et quadrigarii ad fascinam pertinere judico, sed ascensionem et subvectionem illam daemonis ope factam non dubito. Nam Simon magus[1], spectante Nerone cum ceteris principibus et aulicis, in membra secari se jussit, deinde membratim concisus revixit, post etiam sublimis in a?ra subvectus est ac divinos honores et statuam a Caesare adeptus. Quid est enim tam arduum, tam contra naturae vim[2], quod saga illa se facturam profiteatur:
Cum volui, ripis ipsis mirantibus amnes In fontes redire suos, concussaque sisto, Stantia concutio, cantu freta nubila pello, Nubilaque induco, ventos abigeque vocoque. Vipereas rumpo verbis et carmine fauces, Et silvas moveo[3] jubeoque tremiscere montes Et mugire solum Manesque exire sepulcris, Te quoque, Luna, traho.
[1.] Justinus Martyr, Clemens et Irenaeus. [2.] Alius: viam. [3.] Alius: foveo.
CORONAEUS: Num tibi, Toralba, videntur haec per naturam, an vero daemonum ope fieri potuisse?
Hic TORALBA: Ingenue, inquit, aperiam quae sentio, sed illud abs te, Coronaee, peto, ne in rebus tam arduis amplius exigas, quam quod possum.
CORONAEUS: Valde amens sim, si scire velim, quae tu nescias.
TORALBA: Aliarum quidem artium veritatem[1] cum assequi me posse diffiderem, res ipsas et rerum abditas in natura causas omni studio scrutari[2] conatus, idem mihi ipsi quod navigantibus usu venit. Nam quo longius a littoribus discedunt, eo vada sentiunt profundiora, quousque[3] ab omnibus terris longissime remoti[4] molybdaenarum[5] propter maris altitudinem usum amittant. Ita quoque me in naturas elementorum, fossilium, metallorum, stirpium, animantium ac coelestium corporum intuentem, postremo in angelorum ac daemonum mirabilem potestatem altius mentis agitatione[6] subvectum ratio penitus deseruisse videtur. Quo etiam plura scire cupio, quoque attentius et cautius subtilissima quaeque persequor, eo me imperitiorem agnosco.
[1.] Alibi: varietatem. [2.] Deest in alio codice. [3.] Alius: cogunturque. [4.] Alibi: revecti. [5.] Sunt plumbaginas quibus arena e fundo maris detrahi consuevit a nautis, ut intelligant, quas in regiones devenerint. [6.] Alius: cogitatione.
CDRTIUS: Id profecto non nisi doctissimis hominibus contingere solet. Cujus rei causam cum inquirerem, Franciscus Fuxaeus, mathematicorum decus, qui a rege Francorum Carolo IX. evocatus, multis spectantibus Lutetiae docuit, quod Archimedes olim proposuerat, datum pondus morere i.e. +dothen baros kin��sai+, is, inquam, ignorandi scientiam certissimum scientiarum perfectiorum principium asseverabat nec ullos[1] imperitiores, quam qui se omnia scire arbitrarentur. Id autem exemplo docebat eorum, qui semper in gurgustio vel Socratis specu conclusi jacuissent, aut quibus pateat coeli spatium non amplius tres ulnas; cum evadunt in loca superiora, proximas regiones, quas nunquam adspexerunt, mirantur, post etiam in altissima montis cacumina subvecti non modo terras remotissimas ac maria, sed etiam coelestia sidera libere contemplantur ac pristinam ignorantiam attoniti stupent. Plerosque etiam inanis auctoritas trahit, quos ratio ducere debuisset. Atqui hi pecorum in modum properant, non qua aut quo eundum est[2], sed quocunque itur.
[1.] Alius: omnes. [2.] Alibi: sit.
TORALBA: Hoc certe modo plerique
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 180
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.