dúdum tú aduléscéns es.
Quó úsque híc manébis? Tempus est arma capere et virtútem praestáre.
Hinc abí, et caput Medúsae mihi refer."
4. PERSEUS GETS HIS OUTFIT Perseus ubi haec audívit, ex ínsulá
discessit, et postquam ad continentem vénit, Medúsam quaesívit. Diú
frústrá quaerébat; namque nátúram locí ígnórábat. Tandem Apolló et
Minerva viam démónstrávérunt. Prímum ad Graeás, sorórés Medúsae,
pervénit. Ab hís tálária et galeam magicam accépit. Apolló autem et
Minerva falcem et speculum dedérunt. Tum postquam tálária pedibus
induit, in áera ascendit. Diú per ácra volábat; tandem tamen ad eum
locum vénit ubi Medúsa cum céterís Gorgonibus habitábat. Gorgonés
autem mónstra erant specié horribilí; capita enim eárum anguibus
omnínó contécta erant. Manús etiam ex aere factae erant.
5. _THE GORGON'S HEAD_
Rés difficillima erat caput Gorgonis abscídere; éius enim cónspectú
homines in saxum vertébantur. Propter hanc causam Minerva speculum
Perseó dederat. Ille igitur tergum vertit, et in speculum ínspiciébat; hóc
modó ad locum vénit ubi Medúsa dormiébat. Tum falce suá caput éius
únó íctú abscídit. Céterae Gorgonés statim é somnó excitátae sunt, et
ubi rem vídérunt, írá commótae sunt. Arma rapuérunt, et Perseum
occídere volébant. Ille autem dum fugit, galeam magicam induit; et ubi
hóc fécit, statim é cónspectú eárum évásit.
6. _THE SEA-SERPENT_
Post haec Perseus in fínís Aethiopum vénit. Ibi Cépheus quídam illó
tempore régnábat. Híc Neptúnum, maris deum, ólim offenderat;
Neptúnus autem mónstrum saevissimum míserat. Hóc cottídié é marí
veniébat et hominés dévorábat. Ob hanc causam pavor animós omnium
occupáverat. Cépheus igitur óráculum deí Hammónis cónsuluit, atque á
deó iússus est fíliam mónstró trádere. Éius autem fília, nomine
Andromeda, virgó fórmósissima erat. Cépheus ubi haec audívit,
mágnum dolórem percépit. Volébat tamen cívís suós é tantó perículó
extrahere, atque ob eam causam imperáta Hammónis facere cónstituit.
7. A HUMAN SACRIFICE Tum réx diem certam díxit et omnia parávit.
Ubi ea diés vénit, Andromeda ad lítus déducta est, et in cónspectú
omnium ad rúpem adligáta est. Omnés fátum éius déplórábant, nec
lacrimás tenébant. At subitó, dum mónstrum exspectant, Perseus
accurrit; et ubi lacrimás vídit, causam dolóris quaerit. Illí rem tótam
expónunt et puellam démónstrant. Dum haec geruntur, fremitus
terribilis audítur; simul mónstrum horribilí specié procul cónspicitur.
Éius cónspectus timórem máximum omnibus iniécit. Mónstrum mágná
celeritáte ad lítus contendit, iamque ad locum appropinquábat ubi
puella stábat.
8. THE RESCUE At Perseus ubi haec vídit, gladium suum édúxit, et
postquam tálária induit, in áera sublátus est. Tum désuper in mónstrum
impetum subitó fécit, et gladió suó collum éius graviter vulnerávit.
Mónstrum ubi sénsit vulnus, fremitum horribilem édidit, et sine morá
tótum corpus in aquam mersit. Perseus dum circum lítus volat, reditum
éius exspectábat. Mare autem intereá undique sanguine ínficitur. Post
breve tempus bélua rúrsus caput sustulit; mox tamen á Perseó íctú
gravióre vulneráta est. Tum iterum sé in undás mersit, neque posteá
vísa est.
9. THE REWARD OF VALOR Perseus postquam ad lítus déscendit,
prímum tálária exuit; tum ad rúpem vénit ubi Andromeda vincta erat.
Ea autem omnem spem salútis déposuerat, et ubi Perseus adiit, terróre
paene exanimáta erat. Ille víncula statim solvit, et puellam patrí reddidit.
Cépheus ob hanc rem máximó gaudió adfectus est. Meritam grátiam
pró tantó benefició Perseó rettulit; praetereá Andromedam ipsam eí in
mátrimónium dedit. Ille libenter hóc dónum accépit et puellam dúxit.
Paucós annós cum uxóre suá in eá regióne habitábat, et in mágnó
honóre erat apud omnís Aethiopés. Mágnopere tamen mátrem suam
rúrsus vidére cupiébat. Tandem igitur cum uxóre suá é régnó Cépheí
discessit.
10. POLYDECTES IS TURNED TO STONE Postquam Perseus ad
ínsulam návem appulit, sé ad locum contulit ubi máter ólim habitáverat,
sed domum invénit vacuam et omnínó désertam. Trís diés per tótam
ínsulam mátrem quaerébat; tandem quartó dié ad templum Diánae
pervénit. Húc Danaé refúgerat, quod Polydectem timébat. Perseus ubi
haec cógnóvit, írá mágná commótus est; ad régiam Polydectis sine
morá contendit, et ubi eó vénit, statim in átrium inrúpit. Polydectés
mágnó timóre adfectus est et fugere volébat. Dum tamen ille fugit,
Perseus caput Medúsae mónstrávit; ille autem simul atque hóc vídit, in
saxum versus est.
II. THE ORACLE FULFILLED Post haec Perseus cum uxóre suá ad
urbem Acrisí rediit. Ille autem ubi Perseum vídit, mágnó terróre
adfectus est; nam propter óráculum istud nepótem suum adhúc timébat.
In Thessaliam igitur ad urbem Lárísam statim refúgit, frústrá tamen;
neque enim fátum suum vítávit. Post paucós annós réx Lárísae lúdós
mágnós fécit; núntiós in omnís partís dímíserat et diem édíxerat. Multí
ex omnibus urbibus Graeciae ad lúdós convénérunt. Ipse Perseus inter
aliós certámen discórum iniit. At dum discum conicit, avum suum cású
occídit; Acrisius enim inter spectátórés éius certáminis forte stábat.
HERCULES
_Hercules, a Greek hero celebrated for his great strength, was pursued
throughout his life by the hatred of Juno. While yet an infant, he
strangled some serpents sent by the goddess to destroy him. During his
boyhood and youth he performed various

Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.