Ritchies Fabulae Faciles | Page 9

John Kirtland
Herculés fúrtum animadvertit et bovés ámissós omnibus locís quaerébat. Hós tamen núsquam reperíre poterat, nón modo quod locí nátúram ígnórábat, sed quod vestígiís falsís déceptus est. Tandem cum mágnam partem diéí frústrá cónsúmpsisset, cum reliquís bóbus prógredí cónstituit. At dum proficíscí parat, únus é bóbus quós sécum habuit múgíre coepit. Subitó ií quí in spéluncá inclúsí erant múgítum reddidérunt, et hóc modó Herculem certiórem fécérunt quó in locó célátí essent. Ille vehementer írátus ad spéluncam quam celerrimé sé contulit, ut praedam reciperet. At Cácus saxum ingéns ita déiécerat ut aditus spéluncae omnínó obstruerétur.
44. HERCULES AND CACUS Herculés cum núllum alium introitum reperíre posset, hóc saxum ámovére cónátus est, sed propter éius mágnitúdinem rés erat difficillima. Diú frústrá labórábat neque quicquam efficere poterat; tandem tamen mágnó cónátú saxum ámóvit et spéluncam patefécit. Ibi ámissós bovés mágnó cum gaudió cónspéxit; sed Cácum ipsum vix cernere potuit, quod spélunca repléta erat fúmó quem ille móre suó évomébat. Herculés inúsitátá specié turbátus breve tempus haesitábat; mox tamen in spéluncam inrúpit et collum mónstrí bracchiís complexus est. Ille etsí multum repúgnávit, núlló modó sé líberáre potuit, et cum núlla facultás respírandí darétur, mox exanimátus est.
45. _ELEVENTH LABOR: THE GOLDEN APPLES OF THE HESPERIDES_
Eurystheus postquam bovés Géryonis accépit, labórem úndecimum Herculí imposuit, graviórem quam quós suprá nárrávimus. Mandávit enim eí ut aurea póma ex hortó Hesperidum auferret. Hesperidés autem nymphae erant quaedam fórmá praestantissimá, quae in terrá longinquá habitábant, et quibus aurea quaedam póma á Iúnóne commissa erant. Multí hominés aurí cupiditáte inductí haec póma auferre iam anteá cónátí erant. Rés tamen difficillima erat, namque hortus in quó póma erant múró ingentí undique circumdatus erat; praetereá dracó quídam cui centum erant capita portam hortí díligenter custódiébat. Opus igitur quod Eurystheus Herculí imperáverat erat summae difficultátis, nón modo ob causás quás memorávimus, sed etiam quod Herculés omnínó ígnórábat quó in locó hortus ille situs esset.
46. HERCULES ASKS AID OF ATLAS Herculés quamquam quiétem vehementer cupiébat, tamen Eurystheó párére cónstituit, et simul ac iússa éius accépit, proficíscí mátúrávit. á multís mercátóribus quaesíverat quó in locó Hesperidés habitárent, nihil tamen certum reperíre potuerat. Frústrá per multás terrás iter fécit et multa perícula subiit; tandem, cum in hís itineribus tótum annum cónsúmpsisset, ad extrémam partem orbis terrárum, quae proxima est óceanó, pervénit. Híc stábat vir quídam, nomine Atlás, ingentí mágnitúdine corporis, quí caelum (ita tráditum est) umerís suís sustinébat, né in terram décideret. Herculés tantás vírís mágnopere mírátus statim in conloquium cum Atlante vénit, et cum causam itineris docuisset, auxilium ab eó petiit.
47. HERCULES BEARS UP THE HEAVENS Atlás autem Herculí máximé pródesse potuit; ille enim cum ipse esset pater Hesperidum, certó scívit quó in locó esset hortus. Postquam igitur audívit quam ob causam Herculés vénisset, "Ipse," inquit, "ad hortum íbó et fíliábus meís persuádébó ut póma suá sponte trádant." Herculés cum haec audíret, mágnopere gávísus est; vim enim adhibére nóluit, sí rés aliter fierí posset. Cónstituit igitur oblátum auxilium accipere. Atlás tamen postulávit ut, dum ipse abesset, Herculés caelum umerís sustinéret. Hóc autem negótium Herculés libenter suscépit, et quamquam rés erat summí labóris, tótum pondus caelí continuós complúrís diés sólus sustinébat.
48. THE RETURN OF ATLAS Atlás intereá abierat et ad hortum Hesperidum, quí pauca mília passuum aberat, sé quam celerrimé contulerat. Eó cum vénisset, causam veniendí exposuit et fíliás suás vehementer hortátus est ut póma tráderent. Illae diú haerébant; nólébant enim hóc facere, quod ab ipsá Iúnóne (ita ut ante dictum est) hóc múnus accépissent. Atlás tamen aliquandó iís persuásit ut sibi párérent, et póma ad Herculem rettulit. Herculés intereá cum plúrís diés exspectávisset neque úllam fámam dé reditú Atlantis accépisset, hác morá graviter commótus est. Tandem quíntó dié Atlantem vídit redeuntem, et mox mágnó cum gaudió póma accépit; tum, postquam grátiás pró tantó benefició égit, ad Graeciam proficíscí mátúrávit.
49. _TWELFTH LABOR: CERBERUS THE THREE-HEADED DOG_
Postquam aurea póma ad Eurystheum reláta sunt, únus modo relinquébátur é duodecim labóribus quós Pythia Herculí praecéperat. Eurystheus autem cum Herculem mágnopere timéret, eum in aliquem locum mittere volébat unde numquam redíre posset. Negótium igitur eí dedit ut canem Cerberum ex Orcó in lúcem traheret. Hóc opus omnium difficillimum erat, némó enim umquam ex Orcó redierat. Praetereá Cerberus iste mónstrum erat horribilí specié, cui tria erant capita serpentibus saevís cincta. Antequam tamen dé hóc labóre nárrámus, nón aliénum vidétur, quoniam dé Orcó mentiónem fécimus, pauca dé eá regióne própónere.
50. _CHARON'S FERRY_
Dé Orcó, quí ídem Hádés appellábátur, haec tráduntur. Ut quisque dé vítá décesserat, mánés éius ad Orcum, sédem mortuórum, á deó Mercurió dédúcébantur. Húius regiónis, quae sub terrá fuisse dícitur, réx erat Plútó, cui uxor erat Próserpina, Iovis et Cereris fília. Mánés igitur á Mercurió déductí prímum ad rípam veniébant Stygis flúminis, quó régnum Plútónis continétur. Hóc tránsíre necesse erat antequam in Orcum veníre possent. Cum tamen in hóc flúmine núllus póns factus esset, mánés tránsvehébantur á Charonte quódam, quí cum parvá scaphá ad
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 47
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.