Ritchies Fabulae Faciles | Page 8

John Kirtland
AMAZONS Diú et ácriter púgnátum est; tandem tamen ad sólis occásum tanta commútátió rérum facta est ut mulierés terga verterent et fugá salútem peterent. Multae autem vulneribus défessae dum fugiunt captae sunt, in quó numeró ipsa erat Hippolyté. Herculés summam clémentiam praestitit, et postquam balteum accépit, líbertátem omnibus captívís dedit. Tum véró sociós ad mare redúxit, et quod nón multum aestátis supererat, in Graeciam proficíscí mátúrávit. Návem igitur cónscendit, et tempestátem idóneam nactus statim solvit; antequam tamen in Graeciam pervénit, ad urbem Tróiam návem appellere cónstituit, frúmentum enim quod sécum habébat iam déficere coeperat.
36. _LAOMEDON AND THE SEA-MONSTER_
Láomedón quídam illó tempore régnum Tróiae obtinébat. Ad hunc Neptúnus et Apolló annó superióre vénerant, et cum Tróia nóndum moenia habéret, ad hóc opus auxilium obtulerant. Postquam tamen hórum auxilió moenia cónfecta sunt, nólébat Láomedón praemium quod próposuerat persolvere.
Neptúnus igitur et Apolló ob hanc causam írátí mónstrum quoddam mísérunt specié horribilí, quod cottídié é marí veniébat et homines pecudésque vorábat. Tróiání autem timóre perterrití in urbe continébantur, et pecora omnia ex agrís intrá múrós compulerant. Láomedón hís rébus commótus óráculum cónsuluit, ac deus eí praecépit ut filiam Hésionem mónstró obiceret.
37. THE RESCUE OF HESIONE Láomedón, cum hóc respónsum renúntiátum esset, mágnum dolórem percépit; sed tamen, ut cívís suós tantó perículó líberáret, óráculó párére cónstituit et diem sacrifició díxit. Sed síve cású síve cónsilió deórum Herculés tempore opportúnissimó Tróiam attigit; ipsó enim temporis punctó quó puella caténís vincta ad lítus dédúcébátur ille návem appulit. Herculés é náví égressus dé rébus quae gerébantur certior factus est; tum írá commótus ad régem sé contulit et auxilium suum obtulit. Cum réx libenter eí concessisset ut, sí posset, puellam líberáret, Herculés mónstrum interfécit; et puellam, quae iam omnem spem salútis déposuerat, incolumem ad patrem redúxit. Láomedón mágnó cum gaudió fíliam suam accépit, et Herculí pró tantó benefició meritam grátiam rettulit.
38. _TENTH LABOR: THE OXEN OF GERYON_
Tum véró missus est Herculés ad ínsulam Erythíam, ut bovés Géryonis arcesseret. Rés erat summae difficultátis, quod bovés á quódam Eurytióne et á cane bicipite custódiébantur. Ipse autem Géryón speciem horribilem praebébat; tria enim corpora inter sé coniúncta habébat. Herculés tamen etsí intellegébat quantum perículum esset, negótium suscépit; ac postquam per multás terrás iter fécit, ad eam partem Libyae pervénit quae Európae proxima est. Ibi in utróque lítore fretí quod Európam á Libyá dívidit columnás cónstituit, quae posteá Herculis Columnae appellábantur.
39. THE GOLDEN SHIP Dum híc morátur, Herculés mágnum incommodum ex calóre sólis accipiébat; tandem igitur írá commótus arcum suum intendit et sólem sagittís petiit. Sól tamen audáciam virí tantum admírátus est ut lintrem auream eí dederit. Herculés hóc dónum libentissimé accépit, núllam enim návem in hís regiónibus inveníre potuerat. Tum lintrem dédúxit, et ventum nactus idóneum post breve tempus ad ínsulam pervénit. Ubi ex incolís cógnóvit quó in locó bovés essent, in eam partem statim profectus est et á rége Géryone postulávit ut bovés sibi tráderentur. Cum tamen ille hóc facere nóllet, Herculés et régem ipsum et Eurytiónem, quí erat ingentí mágnitúdine corporis, interfécit.
40. _A MIRACULOUS HAIL-STORM_
Tum Herculés bovés per Hispániam et Liguriam compellere cónstituit; postquam igitur omnia paráta sunt, bovés ex ínsulá ad continentem tránsportávit. Ligurés autem, géns bellicósissima, dum ille per fínís eórum iter facit, mágnás cópiás coégérunt atque eum longius prógredí prohibébant. Herculés mágnam difficultátem habébat, barbarí enim in locís superióribus cónstiterant et saxa télaque in eum coniciébant. Ille quidem paene omnem spem salútis déposuerat, sed tempore opportúnissimó Iuppiter imbrem lapidum ingentium é caeló démísit. Hí tantá ví cecidérunt ut mágnum numerum Ligurum occíderint; ipse tamen Herculés (ut in tálibus rébus accidere cónsuévit) nihil incommodí cépit.
41. THE PASSAGE OF THE ALPS Postquam Ligurés hóc modó superátí sunt, Herculés quam celerrimé prógressus est et post paucós diés ad Alpís pervénit. Necesse erat hás tránsíre, ut in ítaliam bovés ageret; rés tamen summae erat difficultátis. Hí enim montés, quí últeriórem á citerióre Galliá dívidunt, nive perenní sunt téctí; quam ob causam neque frúmentum neque pábulum in hís regiónibus invenírí potest. Herculés igitur antequam ascendere coepit, mágnam cópiam frúmentí et pábulí comparávit et hóc commeátú bovés onerávit. Postquam in hís rébus trís diés cónsúmpserat, quartó dié profectus est, et contrá omnium opíniónem bovés incolumís in ítaliam trádúxit.
42. CACUS STEALS THE OXEN Breví tempore ad flúmen Tiberim vénit. Tum tamen núlla erat urbs in eó locó, Róma enim nóndum condita erat. Herculés itinere fessus cónstituit ibi paucós diés morárí, ut sé ex labóribus recreáret. Haud procul á valle ubi bovés páscébantur spélunca erat, in quá Cácus, horribile mónstrum, tum habitábat. Híc speciem terribilem praebébat, nón modo quod ingentí mágnitúdine corporis erat, sed quod ígnem ex óre exspírábat. Cácus autem dé adventú Herculis fámam accéperat; noctú igitur vénit, et dum Herculés dormit, quattuor pulcherrimórum boum abripuit. Hós caudís in spéluncam tráxit, né Herculés é vestígiís cógnóscere posset quó in locó célátí essent.
43. HERCULES DISCOVERS THE THEFT Posteró dié simul atque é somnó excitátus est,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 47
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.