existere, fide credere sufficiat; certe 
infidelibus nulla religio, nec fere etiam ulla moralis virtus, videtur 
posse persuaderi, nisi prius illis ista duo ratione naturali probentur: 
Cumque saepe in hac vita majora vitiis quam virtutibus praemia 
proponantur, pauci rectum utili praeferrent, si nec Deum timerent, nec 
aliam vitam expectarent. Et quamvis omnino verum sit, Dei existentiam 
credendam esse, quoniam in sacris scripturis docetur, et vice versa 
credendas sacras scripturas, quoniam haben|tur a Deo: quia nempe, cum 
fides sit donum Dei, ille [3] idem qui dat gratiam ad reliqua credenda, 
potest etiam dare, ut ipsum existere credamus; non tamen hoc 
infidelibus proponi potest, quia circulum esse judicarent. Et quidem
animadverti, non modo vos omnes, aliosque Theologos affirmare Dei 
existentiam naturali ratione posse probari; sed et ex sacra Scriptura 
inferri, ejus cognitionem multis, quae de rebus creatis habentur, esse 
faciliorem, atque omnino esse tam facilem, ut qui illam non habent, sint 
culpandi. Patet enim Sap. 13. ex his verbis, Nec his debet ignosci, si 
enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum, quomodo 
hujus dominum non facilius invenerunt? Et ad Rom. cap. 1. dicitur illos 
esse inexcusabiles. Atque ibidem etiam per haec | verba: Quod notum 
est Dei, manifestum [4] est in illis, videmur admoneri ea omnia quae de 
Deo sciri possunt, rationibus non aliunde petitis quam ab ipsamet 
nostra mente posse ostendi. Quod idcirco quomodo fiat, et qua via 
Deus facilius et certius, quam res saeculi cognoscatur, non putavi a me 
esse alienum inquirere. Atque quantum ad animam, etsi multi ejus 
naturam non facile investigari posse judicarint, et nonnulli etiam dicere 
ausi sint rationes humanas persuadere illam simul cum corpore interire, 
solaque fide contrarium teneri: Quia tamen hos condemnat Concilium 
Lateranense sub Leone 10 habitum sessione 8, et expresse mandat 
Christianis Philosophis ut eorum argumenta dissolvant, et veritatem pro 
viribus probent, hoc etiam aggredi non du|bitavi. [5] 
Praeterea quoniam scio plerosque impios non aliam ob causam nolle 
credere Deum esse, mentemque humanam a corpore distingui, quam 
quia dicunt haec duo a nemine hactenus potuisse demonstrari: Etsi 
nullo modo iis assentiar, sed contra rationes fere omnes, quae pro his 
quaestionibus a magnis viris allatae sunt, cum satis intelliguntur, vim 
demonstrationis habere putem, vixque ullas dari posse mihi 
persuadeam, quae non prius ab aliquibus aliis fuerint inventae: Nihil 
tamen utilius in Philosophia praestari(3) posse existimo, quam si semel 
omnium optimae studiose quaerantur, tamque accurate et perspicue 
exponantur, ut apud omnes constet in posterum eas esse 
demonstrationes. Ac denique quoniam nonnulli, quibus notum est me 
quandam excoluisse Methodum | ad [6] quaslibet difficultates in 
scientiis resolvendas, non quidem novam, quia nihil est veritate 
antiquius, sed qua me saepe in aliis non infeliciter uti viderunt, hoc a 
me summopere flagitarunt: Ideoque officii mei esse putavi nonnihil hac 
in re conari. Quicquid autem praestare potui, totum in hoc Tractatu 
continetur. Non quod in eo diversas omnes rationes, quae ad eadem
probanda afferri possent, colligere conatus sim: Neque enim hoc 
videtur operae pretium esse, nisi ubi nulla habetur satis certa, sed 
primas tantum et praecipuas ita prosecutus sum, ut jam pro certissimis, 
et evidentissimis demonstrationibus illas ausim proponere. Addamque 
etiam tales esse, ut non putem ullam viam humano ingenio patere, per 
quam meliores inveniri unquam possint, cogit enim me cau|sae [7] 
necessitas, et gloria Dei, ad quam totum hoc refertur, ut hic aliquanto 
liberius de meis loquar quam mea fert consuetudo. Atqui quantumvis 
certas et evidentes illas putem, non tamen ideo mihi persuadeo ad 
omnium captum esse accommodatas: Sed quemadmodum in Geometria 
multae sunt ab Archimede, Apollonio, Pappo, aliisve scriptae, quae etsi 
pro evidentibus etiam, ac certis ab omnibus habeantur, quia nempe nihil 
plane continent quod seorsim spectatum non sit cognitu facillimum, 
nihilque in quo sequentia cum antecedentibus non accurate cohaereant, 
quia tamen longiusculae sunt, et valde attentum lectorem desiderant, 
non nisi ab admodum paucis intelliguntur: Ita quamvis eas quibus hic 
utor certitudine et evidentia Geometricas aequare, vel etiam superare 
existi|mem, vereor tamen ne a multis satis percipi non possint, tum [8] 
quia etiam longiusculae sunt, et aliae ab aliis pendent: tum praecipue 
quia requirunt mentem a praejudiciis plane liberam: et quae se ipsam a 
sensuum consortio facile subducat. Nec certe plures in mundo 
Metaphysicis studiis, quam Geometricis apti reperiuntur. Ac praeterea 
in eo differentia est, quod in Geometria cum omnibus sit persuasum 
nihil scribi solere, de quo certa demonstratio non habeatur, saepius in 
eo peccant imperiti, quod falsa approbent, dum ea videri volunt 
intelligere, quam quod vera refutent: Contra vero in Philosophia cum 
credatur nihil esse de quo non possit in utramque partem disputari, 
pauci veritatem investigant, et multo plures ex eo quod ausint optima 
quaeque im|pugnare, famam ingenii aucupantur. [9] 
Atque ideo qualescunque meae rationes esse possint, quia tamen ad 
Philosophiam spectant, non spero me illarum ope magnum operae 
pretium esse facturum, nisi me patrocinio vestro adjuvetis. Sed cum 
tanta inhaereat omnium mentibus de vestra Facultate opinio, tantaeque    
    
		
	
	
	Continue reading on your phone by scaning this QR Code
 
	 	
	
	
	    Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the 
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.
	    
	    
