sublimitas, qua
exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libris Medorum, atque
Persarum:
10:3 et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Assuero
fuerit: et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum,
quaerens bona populo suo, et loquens ea, quae ad pacem seminis sui
pertinerent.
PARS ALTERA. SUPPLEMENTA DEUTEROCANONICA,
10:4-16:24.
1. FINIS LIBRI, 10:4-11:1 [F:1-11].
QUAE HABENTUR IN HEBRAEO, PLENA FIDE EXPRESSI.
HAEC AUTEM, QUAE SEQUUNTUR, SCRIPTA REPERI IN
EDITIONE VULGATA, QUAE GRAECORUM LINGUA ET
LITTERIS CONTINENTUR: ET INTERIM POST FINEM LIBRI
HOC CAPITULUM FEREBATUR: QUOD IUXTA
CONSUETUDINEM NOSTRAM OBELO, ID EST VERU
PRAENOTAVIMUS.
10:4 Dixitque Mardochaeus: A Deo facta sunt ista.
10:5 Recordatus sum somnii, quod videram, haec eadem significantis:
nec eorum quidquam irritum fuit.
10:6 Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque
conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est, quam rex
accepit uxorem, et voluit esse reginam.
10:7 Duo autem dracones: ego sum, et Aman.
10:8 Gentes, quae convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen
Iudaeorum.
10:9 Gens autem mea: Israel est, quae clamavit ad Dominum, et salvum
fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et
fecit signa magna atque portenta inter Gentes:
10:10 et duas sortes esse praecepit, unam Populi Dei, et alteram
cunctarum Gentium.
10:11 Venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore diem
coram Deo universis gentibus:
10:12 et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hereditatis
suae.
10:13 Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima, et
quintadecima die eiusdem mensis, cum omni studio, et gaudio in unum
coetum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi
Israel.
11:1 Anno quarto regnantibus Ptolemaeo, et Cleopatra, attulerunt
Dosithaeus, qui se Sacerdotem, et Levitici generis ferebat, et
Ptolemaeus filius eius hanc epistolam phurim, quam dixerunt
interpretatum esse Lysimachum Ptolemaei filium in Ierusalem.
2. INITIUM LIBRI, 11:2-12:6a [A:1-17].
HOC QUOQUE PRINCIPIUM ERAT IN EDITIONE VULGATA,
QUOD NEC IN HEBRAEO, NEC APUD ULLUM FERTUR
INTERPRETUM.
11:2 Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis
Nisan, vidit somnium Mardochaeus filius Iairi, filii Semei, filii Cis, de
tribu Beniamin:
11:3 homo Iudaeus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter
primos aulae regiae.
11:4 (b) Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat
Nabuchodonosor rex Babylonis de Ierusalem cum Ieconia rege Iuda:
11:5 et hoc eius somnium fuit: Apparuerunt voces, et tumultus, et
tonitrua, et terraemotus, et conturbatio super terram:
11:6 et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium.
11:7 Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes, ut
pugnarent contra gentem iustorum.
11:8 Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et
angustiae, et ingens formido super terram.
11:9 Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua, et
praeparata ad mortem.
11:10 Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus
crevit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit.
11:11 Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt
inclytos.
11:12 Quod cum vidisset Mardochaeus, et surrexisset de strato,
cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo, scire
cupiens quid significaret somnium.
12:1 Morabatur (c) autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et
Thara eunuchis regis, qui ianitores erant palatii.
12:2 Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius
pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus
mittere, et nunciavit super eo regi.
12:3 Qui de utroque, habita quaestione, confessos iussit duci ad
mortem.
12:4 Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et
Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit.
12:5 Praecepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro
delatione muneribus.
12:6a Aman vero filius Amadathi bugaeus erat gloriosissimus coram
rege, et voluit nocere Mardochaeo, et populo eius pro duobus eunuchis
regis, qui fuerant interfecti.
HUCUSQUE PROOEMIUM.
3. AD 3:14 SUPPLEMENTUM, 12:6b-13:7 [B:1a-7].
QUAE SEQUUTUR, IN EO LOCO POSITA ERANT, UBI
SCRIPTUM EST IN VOLUMINE, Et diripuerunt bona, vel substantias
eorum. QUAE IN SOLA VULGATA EDITIONE REPERIMUS.
12:6b Epistolae autem hoc exemplar fuit.
13:1 Rex maximus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum
vigintiseptem provinciarum principibus, et ducibus, qui eius imperio
subiecti sunt, salutem.
13:2 Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meae
ditioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed
clementia et lenitate gubernare subiectos, ut absque ullo terrore vitam
silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.
13:3 Quaerente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc
impleri, unus qui sapientia et fide ceteros praecellebat, et erat post
regem secundus, Aman nomine,
13:4 indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui
novis uteretur legibus, et contra omnium Gentium consuetudinem
faciens, Regum iussa contemneret, et universarum concordiam
nationum sua dissensione violaret.
13:5 Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus
omne hominum genus perversis uti legibus, nostrisque iussionibus
contraire, et turbare subiectarum nobis provinciarum pacem atque
concordiam,
13:6 iussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis
praepositus est, et secundus a rege, et quem patris loco colimus,
monstraverit, cum coniugibus ac liberis deleantur ab

Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.