Latin Vulgate, Esther: Liber Esther | Page 8

Not Available
iam diximus,
tertiadecima die, quando cunctis Iudaeis interfectio parabatur, et hostes
eorum inhiabant sanguini, versa vice Iudaei superiores esse coeperunt,
et se de adversariis vindicare.
9:2 Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca ut
extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque
ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum
formido penetrarat.
9:3 Nam et provinciarum indices, et duces, et procuratores, omnisque
dignitas, quae singulis locis ac operibus praeerat, extollebant Iudaeos
timore Mardochaei:
9:4 quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant: fama
quoque nominis eius crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat.

9:5 Itaque percusserunt Iudaei inimicos suos plaga magna, et
occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere:
9:6 in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra
decem filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum: quorum ista sunt
nomina:
9:7 Pharsandatha, et Delphon, et Esphatha,
9:8 et Phoratha, et Adalia, et Aridatha,
9:9 et Phermesta et Arisai, et Aridai, et Iezatha.
9:10 Quos cum occidissent, praedas de substantiis eorum tangere
noluerunt.
9:11 Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem
relatus est.
9:12 Qui dixit reginae: In urbe Susan interfecerunt Iudaei quingentos
viros, et alios decem filios Aman: quantam putas eos exercere caedem
in universis provinciis? Quid ultra postulas, et quid vis ut fieri iubeam?
9:13 Cui illa respondit: Si regi placet, detur potestas Iudaeis, ut sicut
fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii Aman in
patibulis suspendantur.
9:14 Praecepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum,
et decem filii Aman suspensi sunt.
9:15 Congregatis Iudaeis quartadecima die mensis Adar, interfecti sunt
in Susan trecenti viri: nec eorum ab illis direpta substantia est.
9:16 Sed et per omnes provincias, quae ditioni regis subiacebant, pro
animabus suis steterunt Iudaei, interfectis hostibus ac persecutoribus
suis: in tantum ut septuagintaquinque millia occisorum implerentur, et
nullus de substantiis eorum quidquam contingeret.
9:17 Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes

interfectionis fuit, et quartadecima die caedere desierunt. Quem
constituerunt esse sollemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent
epulis, gaudio atque conviviis.
9:18 At hi, qui in urbe Susan caedem exercuerant, tertiodecimo et
quartodecimo die eiusdem mensis in caede versati sunt: quintodecimo
autem die percutere desierunt. Et idcirco eundem diem constituerunt
sollemnem epularum atque laetitiae.
9:19 Hi vero Iudaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur,
quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt,
ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum.

7. CELEBRATIO FESTI PHURIM SANCITUR, 9:20-32.
9:20 Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec, et litteris comprehensa
misit ad Iudaeos, qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in
vicino positis, quam procul,
9:21 ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro
festis susciperent, et revertente semper anno sollemni celebrarent
honore:
9:22 quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudaei de inimicis suis, et luctus
atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies
isti epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et
pauperibus munuscula largirentur.
9:23 Susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta quae eo
tempore facere coeperant, et quae Mardochaeus litteris facienda
mandaverat.
9:24 Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius
Iudaeorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos, atque deleret:
et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem.
9:25 Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus eius,

litteris regis irriti fierent: et malum, quod contra Iudaeos cogitaverat,
reverteretur in caput eius. Denique et ipsum et filios eius affixerunt
cruci,
9:26 atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id est sortium:
eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta, quae gesta
sunt, epistolae, id est libri huius volumine continentur:
9:27 quaeque sustinuerunt, et quae deinceps immutata sunt, susceperunt
Iudaei super se et semen suum, et super cunctos, qui religioni eorum
voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate
transigere: quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi
iugiter succedentibus.
9:28 Isti sunt dies, quos nulla umquam delebit oblivio: et per singulas
generationes cunctae in toto orbe provinciae celebrabunt: nec est ulla
civitas, in qua dies phurim, id est sortium, non observentur a Iudaeis, et
ab eorum progenie, quae his ceremoniis obligata est.
9:29 Scripseruntque Esther regina filia Abihail, et Mardochaeus
Iudaeus etiam secundam epistolam, ut omni studio dies ista sollemnis
sanciretur in posterum.
9:30 et miserunt ad omnes Iudaeos, qui in centum viginti septem
provinciis regis Assueri versabantur, ut haberent pacem, et susciperent
veritatem,
9:31 observantes Dies sortium, et suo tempore cum gaudio celebrarent:
sicut constituerant Mardochaeus et Esther, et illi observanda
susceperunt a se, et a semine suo ieiunia, et clamores, et Sortium dies,
9:32 et omnia, quae libri huius, qui vocatur Esther, historia continentur.

8. SUMMA DIGNITAS MARDOCHAEI, 10:1-3.
10:1 Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit
tributarias:

10:2 cuius fortitudo et imperium, et dignitas atque
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 12
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.