quarum superbissimum 
est iudicium, grauiter offendantur: vulgus autem imperitum totidem 
linguas audire sibi meritò videatur. Alterum, quòd ita Francica lingua 
scribi consueuit, vt quanuis exprimendis suis sonis singulæ sint propriè 
in omnibus linguis excogitatæ literæ, tamen pronuntiatio scriptioni in 
plerisq. vocibus minimè respondeat. Nam & plurimæ sunt prorsus 
omittendæ, & vnius eiusdémque literæ non idem vbique sonus auditur, 
cuius rei conabimur suo loco rationem & vsum ostendere. Hæ verò 
difficultates aliquatenus quidem regulis quibusdam obseruatis quas 
mox trademus, sed vsu potissimùm ipso superantur, qua in re tamen 
maximo iudicio & delectu opus est. Etsi enim ex Francici regni 
prouinciis aliæ aliis minus impurè loquuntur, nullam tamen in iis ne 
vrbem quidem inueneris quæ suis quibusdam pronuntiationis næuis non 
laboret, quos passim etiam deinceps annotabimus. Ac fuit quidem 
tempus, sub Francisco videlicet illo Rege, quem meritò liceat bonarum 
literarum parentem vocare, quum puram Francicæ linguæ 
pronuntiationem ex ipsius aula petere licuit. Ab eius autem obitu sic 
paulatim vnà cum moribus immutatam fuisse Francicam totam linguam 
constat, vt vix ac ne vix quidem appareat vbi tandem ipsius puritas 
delitescat. Illius certè quidquid hodie superest, partim pauculæ seruant 
antiquum obtinentes familiæ, & homines bonis literis exculti: partim 
adhuc Senatus Parisiensis subsellia sonant, quanuis eò quoque paulatim 
serpat illa vitiosæ pronuntiationis contagio: vsque adeò nihil est in 
rebus humanis quod non sit mutationi, ac tandem interitui, necessitate 
quadam ineuitabili, obnoxium. Me verò, quomodo purè & eleganter 
loquentes maiores ab ineunte iuuentute audiui & attentè obseruaui, hac 
etiam in re iuuerit meam in Francos meos pietatem fuisse pro viribus 
testatum. Rem igitur ipsam aggrediamur. 
 
Regulæ quædam generales Francicæ discendæ pronuntiationis.
Primùm igitur cognito vero pronuntiandarum literarum sono, reliquæ 
literæ scriptæ quidem ac minimè proferendæ, quas quiescentes voco, 
accuratè sunt cognoscendæ, & à pronuntiandis dignoscendæ, Deinde 
non modò verus singularum literarum tenendus est sonus, sed etiam 
curandum ne qua putidè & duriter sonet, imò vt omnes molliter & quasi 
negligenter efferantur: omnem pronuntiationis asperitatem vsque adeò 
refugiente Francica lingua, vt exceptis *cc* vt *acces*, accessus: *m 
m*, vt *somme*: *n n*, vt *Annee*, annus: *r r*, vt *Terre*, terra: 
nullam geminatam consonantem pronuntiet. Postremò Italis quidem vt 
Francicam linguam rectè sonent, cauenda est illa in pronuntiando 
grauitas quæ in penultimarum præsertim syllabarum productione 
sentitur: Germanis autem multo etiam magis fugienda est tum illa 
tarditas in singulis penè dictionibus vocem sistens, & tandem in 
extrema periodo quasi pondere quodam delassatam præcipitans, tum 
etiam in literis nimium fortiter exprimendis asperitas summopere 
vitanda. Francorum enim vt ingenia valde mobilia sunt, ita quoque 
pronuntiatio celerrima est, nullo consonantium concursu confragosa 
paucissimis longis syllabis retardata: eodem tenore denique volubilis: 
consonantibus, si dictionem aliquam terminarint, sic cohærentibus cum 
proximis vocibus à vocali incipientibus, vt integra interdum sententia 
haud secus quàm si vnicum esset vocabulum efferatur. Exempli gratia, 
tota hæc sententia, *Ie parleray demain à vous à bon escient à huict 
heures du matin*, etsi syllabis nouendecim, tamen breuibus omnibus 
constat, éstque vno ac eodem tenore quasi connexis inter se pro 
celeumaticis enuntianda, in qua linguæ volubilitate vt plurimis aliis in 
rebus mira quædam est inter Grecum & Francicum sermonem 
similitudo. Hoc igitur imprimis est Germanis prouidendum & 
attentissimè obseruandum, vt sese huic volubilitati quàm studiosissimè 
assuefaciant. 
Sunt autem Francis literæ viginti & vna. Nam duarum quæ à nonnullis 
adiiciuntur vna quidem nempe k, nullius est vsus, vt scribi quidem 
Francica lingua ab omni penè æuo consueuit: altera verò nempe *y* 
quam *i* Græcum appellant per inscitiam irrepsit, quum sit duplex *ii* 
vocale, vt suo loco ostendemus. Harum autem characteres, non ij 
quibus Typographi vtuntur siue Romani, siue Italici, siue Gotthici quos 
vocant, sed hi sunt verè Francici quos subieci cum Græcis, à quibus
manifestè sunt plerique desumpti, vt mirari nonnulli desinant repertas à 
Cæsare in Heluetiorum castris tabulas Græcis literis exaratas. 
Græci Verè Francici characteres. characteres. 
/A a/ *A a a* /B b/ *B b b* /K k/ *C c c* /D d/ *D d d d d* /E e/ *E e e 
e* /Ph ph/ *F f* *G g g* *H h h* /I i/ *I i* 
/L l/ *L l l* /M m/ *M m m m* /N n/ *N n n n* /O o/ *O o* *P p* *Q 
q* *R r r* /S s/ *S s* /T t/ *T t tt* *V v v u u* /X x/ *X x* 
/Z z/ *Z z*. 
 
De vocalium Francicarum pronuntiatione. 
In his literis vocales Franci quinque numerant, vt Græci & Latini, de 
quarum pronuntiatione sic ego quidem, nullo cuiusquam præiudicio, 
existimo. 
*A a a*. 
Hæc vocalis sono in radice linguæ solis faucibus formato, ore hiante 
clarè & sonorè à Francia effertur, quum illam Germani obscurius & 
sono quodam ad quartam vocalem o accedente pronuntient, in eo etiam 
interdum peccantes quòd illam intra dictiones quasdam expungant, vt 
quum *Ieruslem* dicunt tribus syllabis pro *Ierusalem* quatuor 
syllabarum. 
*E e e e*. 
Altera    
    
		
	
	
	Continue reading on your phone by scaning this QR Code
 
	 	
	
	
	    Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the 
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.
	    
	    
