firmus erit, et novi incrementi
immutabilis causa.
Hoc autem labore defunctum, adspirantemque ad metam jam videte in
ultima picturae parte adumbratum.
In ipsa nunc adyta se penetrat, in ipsa Æsculapii penetralia!
En Tabulas Hippocraticas, fidaque Grajorum, quae scrutatur, scripta!
Jam ex abundanti Medicorum Thesauro colligit quidquid sparsum
haeret mellis medicati.
Hic incisa, quorum notaverat morbos, ruspatur cadavera; illic in brutis
arte factas aegritudines observat; nunc omnia morborum effecta et
remediorum ipse experimento colligens; nunc eadem ex optimis
Auctoribus addiscens; tandem cuncta digerens, expendensque inter se
componit, et his, quae Theoria demonstravit, comparat, unde historiam
denique curationemque morborum firmet.
En Vobis ultima manu absolutam consummati Medici imaginem!
Hanc Mechanicis egere auxiliis ut perficiatur, satis, ni fallit me animus,
evictum.
Huic consimilem me reddere, ad hanc me componere studui, ut
medicinam feci.
Ad hanc polire eorum, qui meae se committunt disciplinae, ingenium
summa ope enixus sum, dum in Vestro hoc salutis fano ex Auctoritate
vestra Musagetae Illust. medicinam docui.
Eam, dum Dei munere spiro, ambitiose colere non desinam.
Non credulitate stulta, non stupore ignari vulgi, non verbosis strophis,
sed clara demonstrationis fide Artem, cui nostra credimus capita,
commendare affectabo.
Vos Optimi Juvenes, qui illi Scientiae consecrastis pectora, a qua
incolumitatem sperat salutis Humanum Genus, Vos Picturam. Medici
contemplati primis miremini ab annis.
Ita Vos agite rem vestram, ut lineamentis, coloribusque hujus imaginis
formosi, salutares hominibus audiatis genii!
Nulla est, quae pulchriora laborum praemia Cultoribus persolvit, quam
Medica Sapientia.
Non alia est, quae Mortalibus gratiores, magisve utiles vel necessarios
reddere vos possit.
Excitemini o generosae mentes! Excitemini pulchritudine Artis, cujus
effectu beatus his in terris nemo carere poterit!
Nunquam rei difficultas calidum vestri animi retundat impetum!
Ardua est, fateor, quae ad Panaceae ducit delubra, via.
Sed complanavit hanc improbus aliorum labor, superarunt praerupta,
perrupere fortes, Vos alacres sequamini!
Hos habetis in hac Academia ad Medicinam Duces, qui ditiores longe
Vobis explicent thesauros, quam Epidauriae olim columnae,
Pergamenae tabulae, Cnidii parietes, vel folia largiebantur Coaca.
Habetis, qui secreta quaeque Matheseos arcana incredibili perspicui
sermonis facilitate revelet, rebusque applicare Medicis praemonstret,
Volderum.
Optimorum sane sententia natum ad haec sacra, Nostroque encomio
longe majorem Virum!
Cujus disciplinae liberali infinitum me debere grata memoria et publice
hic agnosco, et dum huic constabit menti sanitas ingenue semper Ego et
candide meminero.
Horum ergo dum lego vestigia, si quid vobis adjumenti praestare posse
censeor, praesto sum qui ita me geram, ut ex vestro meum me
comparare commodum opere ipso testari possim.
Vobiscum Veterum placita, Recentiorum et propria, si quae sunt,
observata undique indefesso labore colligere, ex his laudatae
Mechanices arte doctrinam Medicam condere non desinam, quamdiu in
hac versanti slatione, vires dederit Deus!
Agite ergo Commilitones Studiosi totus quod commendavit sermo,
felici hujus anni Academici auspicio inchoare et perficere certatim
tentemus opus!
Vestra frequentia incitatus docentis vigor id aget, ut, qui naturae
facultate et eruditionis plurimis postponendum me sentio, sedulitate
certe cedam nulli.
Laboris autem summum habebo pretium, si vestro applausu, Vobis
meam profuisse diligentiam, orbi constet, si vestri in hoc Athenaeo
studii felicitas claritate famae plures alliciat.
Hoc enim votum illud est, _Illustrissimi Curatores, Amplissimi Coss._,
cujus successu alacer, rerum Vestro auspicio, Vestra in Academia
gestarum rationem Vobis reddere audebo.
Unum hoc dignum habebo, quo Genium Vestrum adorem, donarium.
Omni sic adulationis fuco deterso, sincero certe animi candore referre
me putabo, quas Vestrae benignitati animus debet, gratias!
Docendi enim admotum muneri, duoque jam meritum stipendia,
exploratum adeo, honorificis promissis et nova liberalitate nec
opinantem excitastis denuo.
Ego, ex multis, quas in Vobis veneror, virtutibus, unam prae caeteris
eximiam habendam esse a Sapientibus accepi, sinceram nempe Vestri
favoris integritatem.
Summam dico, et Reip. literariae solam salutarem Virtutem, qua
praemia meritis, non gratiae servire jubetis, neque ambitioni.
Quare benefacti pretium Vestra ex gravitate ponderans, vix mihi
tempero, quin tanti testimonii gloria animosus, quo coepi pede, pergam
alacrior!
Verbosae ergo pompae loco, qua gratiarum actio suspecta redditur et
Sapientibus odiosa, pauca ego haec religiosus spondeo!
Vestram Dignitatem summo venerationis cultu et obsequii semper
colam sedulus!
Diligens sic mea se acuet industria, ut Vestrum favorem plurimi me
facere et legitimis ultra ambire artibus, demonstrem.
Id studebo, ut bene agendo benefici, quod de me tulistis, judicii
aequitatem Orbi ipse comprobem!
DIXI.
End of the Project Gutenberg EBook of De Usu Ratiocinii Mechanici
in Medicina by Hermanni Boerhaave
*** END OF THIS PROJECT GUTENBERG EBOOK DE USU
RATIOCINII MECHANICI ***
***** This file should be named 15680-8.txt or 15680-8.zip *****
This and all associated files of various formats will be found in:
http://www.gutenberg.net/1/5/6/8/15680/
Produced by Frank van Drogen and the Online Distributed
Proofreading Team.
Updated editions will replace the previous one--the old editions will be
renamed.
Creating the works from public domain print editions means that no
one owns a United States copyright in these works, so the Foundation
(and you!) can copy and distribute it in the United States without
permission and without paying copyright royalties.

Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.