promtissima tandem auxilia:
ex causis enim impediti fluoris, regulis superandae resistentiae,
restituendi motus elastici, augendae virtutis cordis collatis cum morbi
phaenomenis quid non invenietur tandem?
At enim vitam, morbos, sanitatem in nobis ex principiis fluere non
Mechanicis mentis docet in corpora potestas. Frustraneus ergo tot
irritorum conaminum labor! Vana supervacaneae Mechanicae
speculationis spes.
Talia aggerens utinam rideret securus, neque communem ignorantiae
calamitatem eadem deploraret querela!
Quis enim miri hujus commercii vim invenire potuit in aliquo, quod
corpus constituit vel mentem?
Sciat tamen, virtutem cogitationis, simulac in corpus influit, totum
quod in eo producit, facere corporeum, adeoque legi Mechanicae
obediens.
Quid refert causam mutationis primam non esse Mechanicam, quum
hac insuper habita, effectum, qui corporeus, cognoscere, excutere,
atque dirigere Mechanico detur Medico; quum hoc scopo sufficiat?
Crescit nimium, pauca dum tangit leviter, Oratio.
Unum, quod palmarium jactant, quibus alia quam nobis mens est, ne
declinando subdole evitasse me suspicentur, diluendum judico.
Philosophos clamant et Mechanicos, ubi Medicae arti exercendae
admoti fuere unquam, sinistro semper eventu repulsos fuisse.
Disputatione non esse opus, quum artem horum Medicis nocere, re
constet et experimento.
Quae verissima esse, si hos arguunt, quos in scholis superbus
philosophi titulus effert, docet historia, docent, quae de rebus
conscripsere medicis, volumina.
Dum enim omnium prima rerum principia ex propriis creare cogitatis
satagunt, dein vero ex iis, quae ipsi figmenti subtilitate prius in illis
posuerant, peculiarem corporis cujusque naturam declarare, errasse
ubique docet ipsa, quam commendo, Mechanices ratio.
Applicari rebus nequit, quam ratiocinio fecerant, conclusio, nisi prius
illa, quae pro fonte argumenti liquido assumserant, rerum singularium,
quae natae sunt, principiis esse eadem foret evictum.
Haec vero, quum infinita, eaque semper diversa esse queant, patet casu
veritatem nunquam sic detectum iri.
Quod si considerassent sedulo, tam Scholastici dicti, quam plurimi
Mechanicorum Cartesii sequaces non fuissent arbitrati id sibi datum
negotii, ut ex fictorum principiorum praeceptis corpus humanum
regerent, sed ut ex his, quae observatio prius docuerat hominem
constituere, ipsa dein artis elementa applicata Mechanica conderent.
At si Mechanico, quem jam descripsi, Medico hanc dicunt
contumeliam, exempla ignominiae citent exspecto.
Non equidem, qui nostri capit animi sensum, negabit ullus,
accuratissimum Mathematicum pessimum forte futurum Medicum.
Quo enim talis pertinet Oratio?
Non in Mechanico Medicinae, in Medico vero Mechanices peritiam
desidero.
Usu peritum Medicum experimentis medicis defecto Mechanico in
morbis curandis qui post habet, insaniet.
Sed aequa instructorum experientia hunc promovendae arti meliorem,
qui Mechanicis callet prae alio praeceptis, id affirmo, id
demonstrandum sumserat Oratio.
Ne vero, quod ubique contigisse doleo, sinistram, quae dixi,
interpretationem subeant, age describam compendio speciem illius,
cujus imago animo obversatur meo, Medici.
Depingitur ille, ducendis studii Medici primis lineamentis incumbens,
tanquam affixus Geometricae contemplationi figurarum, Corporum,
Ponderum, Velocitatis, Fabricae Machinarum, et, quae inde oriuntur in
alia corpora, Virium.
His dum mentem exercet, claro discit praecepto et exemplo, liquida ab
obscuris, a falsis vera secernere, et ipsa judicandi tarditate animo
conciliare prudentiam.
Ita postquam nudas simplicium corporum actiones expendere, has ex
veris, clarisque causis deducere novit, maturum habet ingenium, qui
fluididatis, Elateris, tenuitatis, ponderis, tenacitatisque in fluentibus
proprietates ab Hydrostaticis cognoscat.
Jam animi vigore robustior fluidorum vires in machinas, harumque in
illa rigore addiscat Mathematico, Experimentis confirmet Hydraulicis,
et Mechanicis, Chemicis illustret, Ignis, Aquae, Aëris, Salium, et
aliorum maxime similium corporum ingenium speculatus et actiones.
Altera mox tabulae facies sacris jam Medicis admotum exhibet.
Oculum ibi Geometriae luce acutum ad incisa cadavera, ad spirantium
corpora brutorum aperta tacitus circumfert.
Jam vasorum structuram, figuras, firmitatem, ortum, fines, nexus,
curvaturas, flexilitatem contemplatur et elaterem.
Excitatus spectaculi mirabilitate, mox conspecta ad eum, quo jam pollet
cognito, Mechanismum applicans, abditas detegit harum partium
virtutes.
Quam variis, pulchris, utilibusque utentem cernimus auxiliis, quibus
recentiorum industria pomoeria extendit anatomes.
Aliorum certe durissimo parta labore inventa in suos usus dum
accommodat, claram sibi sistit humanae fabricae imaginem.
Cui fluidorum vitalium nectit notitiam; hanc Anatomicis, Chemicis,
Hydrostaticis, ipsiusque microscopii adjumentis in vivo corpore, et
extra illud examinat; tum mox accuratissimam omnium sensibilium,
quae in sanitate contingunt, historiam omni arte, undique comparatam
evolvit.
En suis instructum datis, ut sanitatis Theoriam scribat!
Ex his singulatim perspectis, expensis, comparatisque inter se, auxilio
Mechanices, severitate ordine et prudentia Geometrica, lento gradu
festinans elicit, quae in his comprehensa sensibus abduntur, rationi
patent.
Sic proximae cujusque effectus causae indagantur, harum natura ex
indole collectorum, cognitorum et comparatorum phaenomenon
indagata perficitur, firmatur, et sensim ex horum aggregato
consummatur tandem.
Quid speratis futurum, qui ad hanc normam sua exigit studia?
Nonne immutabilis et coaeva erit haec scientia ipsi naturae humanae,
ex cujus sc. elicitur indole, in qua fundatur tantum?
Nonne certa erit, quae innixa iis, quae omnes pari agnoscunt evidentia,
castigatissima caute procedit fide?
Nonne definita satis et ipsis erit rebus utilis, quae certis, claris, et
sensibilibus corporis humani proprietatibus solum debet causae
proximae, quaeque nostro subjicitur imperio, inquisitionem
accuratissimam, idque via, qua erratum nunquam?
Lento crescet, fateor, et occulto adolescet augmento, quilibet tamen vel
minimus progressus gradus ad altiora

Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.