cum nostris equitibus committit. Caesar consulto equites 
cedere seque in castra recipere iubet, simul es omnibus partibus castra 
altiore vallo muniri portasque obstrui atque in his administrandis rebus 
quam maxime concursari et cum simulatione agi timoris iubet. 
51 
Quibus omnibus rebus hostes invitati copias traducunt aciemque iniquo 
loco constituunt, nostris vero etiam de vallo deductis propius accedunt 
et tela intra munitionem ex omnibus partibus coniciunt praeconibusque 
circummissis pronuntiari iubent, seu quis Gallus seu Romanus velit 
ante horam tertiam ad se transire, sine periculo licere; post id tempus 
non fore potestatem: ac sic nostros contempserunt, ut obstructis in 
speciem portis singulis ordinibus caespitum, quod ea non posse 
introrumpere videbantur, alii vallum manu scindere, alii fossas 
complere inciperent. Tum Caesar omnibus portis eruptione facta 
equitatuque emisso celeriter hostes in fugam dat, sic uti omnino 
pugnandi causa resisteret nemo, magnumque ex eis numerum occidit 
atque omnes armis exuit.
52 
Longius prosequi veritus, quod silvae paludesque intercedebant neque 
etiam parvulo detrimento illorum locum relinqui videbat, omnibus suis 
incolumibus copiis eodem die ad Ciceronem pervenit. Institutas turres, 
testudines munitionesque hostium admiratur; legione producta 
cognoscit non decimum quemque esse reliquum militem sine vulnere: 
ex his omnibus iudicat rebus, quanto cum periculo et quanta cum 
virtute res sint administratae. Ciceronem pro eius merito leg,ionemque 
collaudat; centuriones singillatim tribunosquc militum appellat, quorum 
egregiam fuisse virtutem testimonio Ciceronis cognoverat. De casu 
Sabini et Cottae certius ex captivis cognoscit. Postero die contione 
habita rem gestam proponit, milites consolatur et confirmat: quod 
detrimentum culpa et temeritate legati sit acceptum, hoc aequiore 
animo ferendum docet, quod beneficio deorum immortalium et virtute 
eorum expiato incommodo neque hostibus diutina laetatio neque ipsis 
longior dolor relinquatur. 
53 
Interim ad Labienum per Remos incredibili celeritate de victoria 
Caesaris fama perfertur, ut, cum ab hibernis Ciceronis milia passuum 
abesset circiter LX, eoque post horam nonam diei Caesar pervenisset, 
ante mediam noctem ad portas castrorum clamor oreretur, quo clamore 
significatio victoriae gratulatioque ab Remis Labieno fieret. Hac fama 
ad Treveros perlata Indutiomarus, qui postero die castra Labieni 
oppugnare decreverat, noctu profugit copiasque omnes in Treveros 
reducit. Caesar Fabium cum sua legione remittit in hiberna, ipse cum 
tribus legionibus circum Samarobrivam trinis hibernis hiemare 
constituit et, quod tanti motus Galliae exstiterant, totam hiemem ipse ad 
exercitum manere decrevit. Nam illo incommodo de Sabini morte 
perlato omnes fere Galliae civitates de bello consultabant, nuntios 
legationesque in omnes partes dimittebant et quid reliqui consili 
caperent atque unde initium belli fieret explorabant nocturnaque in 
locis desertis concilia habebant. Neque ullum fere totius hiemis tempus 
sine sollicitudine Caesaris intercessit, quin aliquem de consiliis ac motu 
Gallorum nuntium acciperet. In his ab Lucio Roscio, quem legioni
tertiae decimae praefecerat, certior factus est magnas Gallorum copias 
earum civitatum, quae Armoricae appellantur, oppugnandi sui causa 
convenisse neque longius milia passuum octo ab hibernis suis afuisse, 
sed nuntio allato de victoria Caesaris discessisse, adeo ut fugae similis 
discessus videretur. 
54 
At Caesar principibus cuiusque civitatis ad se evocatis alias territando, 
cum se scire quae fierent denuntiaret, alias cohortando magnam partem 
Galliae in offiicio tenuit. Tamen Senones, quae est civitas in primis 
firma et magnae inter Gallos auctoritatis, Cavarinum, quem Caesar 
apud eos regem constituerat, cuius frater Moritasgus adventu in 
Galliam Caesaris cuiusque maiores regnum obtinuerant, interficere 
publico consilio conati, cum ille praesensisset ac profugisset, usque ad 
fines insecuti regno domoque expulerunt et, missis ad Caesarem 
satisfaciendi causa legatis, cum is omnem ad se senatum venire 
iussisset, dicto audientes non fuerunt. Tantum apud homines barbaros 
valuit esse aliquos repertos principes inferendi belli tantamque omnibus 
voluntatum commutationem attulit, ut praeter Aeduos et Remos, quos 
praecipuo semper honore Caesar habuit, alteros pro vetere ac perpetua 
erga populum Romanum fide, alteros pro recentibus Gallici belli 
officiis, nulla fere civitas fuerit non suspecta nobis. Idque adeo haud 
scio mirandumne sit, cum compluribus aliis de causis, tum maxime 
quod ei, qui virtute belli omnibus gentibus praeferebantur, tantum se 
eius opinionis deperdidisse ut a populo Romano imperia perferrent 
gravissime dolebant. 
55 
Treveri vero atque Indutiomarus totius hiemis nullum tempus 
intermiserunt, quin trans Rhenum legatos mitterent, civitates 
sollicitarent, pecunias pollicerentur, magna parte exercitus nostri 
interfecta multo minorem superesse dicerent partem. Neque tamen ulli 
civitati Germanorum persuaderi potuit, ut Rhenum transiret, cum se bis 
expertos dicerent, Ariovisti bello et Tencterorum transitu: non esse 
amplius fortunam temptaturos. Hac spe lapsus Indutiomarus nihilo 
minus copias cogere, exercere, a finitimis equos parare, exules
damnatosque tota Gallia magnis praemiis ad se allicere coepit. Ac 
tantam sibi iam his rebus in Gallia auctoritatem comparaverat ut 
undique ad eum legationes concurrerent, gratiam atque amicitiam 
publice privatimque peterent. 
56 
Vbi intellexit ultro ad se veniri, altera ex parte Senones Carnutesque 
conscientia facinoris instigari, altera Nervios Aduatucosque bellum 
Romanis parare, neque sibi voluntariorum copias defore, si ex finibus 
suis progredi coepisset, armatum concilium indicit. Hoc more Gallorum 
est initium belli, quo lege communi omnes puberes armati convenire 
consuerunt; qui ex eis novissimus convenit, in conspectu multitudinis 
omnibus    
    
		
	
	
	Continue reading on your phone by scaning this QR Code
	 	
	
	
	    Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the 
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.