Varronem quae libro VIII 34 p. 417-43 p. 423 de 
eadem re disputat debere; alia quoque indidem fluxisse arbitror quod 
nunc non persequor. In syntaxi uero stoici soli regnabant, ad eos 
confugere, qui se huic disciplinae darent Dionysi Varrone aetate paullo 
posterioris scriptoris exemplo supra uidimus, eos igitur etiam Varro 
sequi debebat. nec mirabere quod his rebus duodecim libros inpleuerit, 
si uberrimam materiam et ingentem librorum a Chrysippo 
conscriptorum molem reputaueris. habemus autem praeter ipsius 
Varronis dispositionem supra indicatam certum testimonium libro 
XXIIII talia exposita fuisse, Gellius enim scribit noct. att. XVI 8, 6 
_sed M. Varro de lingua latina ad Ciceronem quarto uicesimo 
expeditissime ita finit 'proloquium est sententia in qua nihil 
desideratur'_ (cf. l.l. VI 56 p. 233). Ex illo autem commentario L. Aeli 
'stoici'{11} qui Varronis magister erat *de proloquiis*, quem Gellius 
paullo ante memorat, uides quantum absit, ut haec studia aliena a M. 
Terentio iudicemus, sed cum potius magistri exemplo incitatum 
diligentius in rem inquisiuisse. Huius argumenti natura et proprietate 
etiam factum est ut et grammatici posteriorum temporum, postquam 
praesertim Apollonius prodiit, hos libros neglegerent, et ipsi libri 
immature perirent. 
Footnote 9: Varronem plerumque graecos scriptores secutum esse iam 
perspexit, licet rem immodice auxerit, Christoph. Mylaeus, qui de 
scribenda uniuersitatis rerum historia (Basileae 1554) libro quinto (p. 
271) sic scribit 'conuertendis autem graecorum literis iustum ocium 
delegit similitudine studiorum cum M. Tullio coniunctus M. Varro, a 
quo nullum in omni uarietate doctrinae praetermissum est argumentum' 
e.q.s. 
Footnote 10: In hoc loco scribendo L. Spengelium de emend. rat. libr. 
Varr. de l.l. p. 9, qui olim de eodem loco in Iahni annal. 1834 p. 7 
egerat, secutus sum praeterquam quod simplicius uidebatur e codicis 
uerbis similis res dissimilibus uerbis et dissimilibus similes esse 
uocabulis notatas id quod supra posui efficere, quam quod Spengelius 
uoluit [_similis_] _res dissimiles similibus uerbis, et dissimilibus 
similes esse_ [_uocabulis_] _notatas._ addo quod IIII libros (cod. _lei
libri_) Laerti Diogenis codicibus in indice librorum Chrysippeorum 
(VII 192) confirmatur. habet enim, ut mecum communicauit Curtius 
Wachsmuth, cod. Burbon. 253 saec. XII "peri tês kata lexeis anômalias 
pros dion a b g d", cod. Laurent. plut. 69, 35 "peri tou kata tas lexeis 
anômalias pros diôna a b g d", cod. Menagii "a b g", Ionsius hist. phil. 
II 8, 2 coniecit "sigma'" e Varrone ubi olim sex libros legebatur. 
Footnote 11: Cic. Brut. 56, 205: 'fuit L. Aelius omnino uir egregius et 
eques Romanus cum primis honestus idemque eruditissimus et Graecis 
litteris et Latinis antiquitatisque nostrae et in inuentis rebus et in actis 
scriptorumque ueterum litterate peritus. quam scientiam Varro noster 
acceptam ab illo auctamque per sese, uir ingenio praestans omnique 
doctrina, pluribus et illustrioribus litteris explicauit. sed idem Aelius 
stoicus esse uoluit, orator autem nec studuit unquam nec fuit.' 
Nihilo minus experiri debemus num certius quid statui possit. 
potissimum sine dubio Chrysippum secutus eius inuenta eodem modo 
atque in reliquis libris grammaticorum stoicorumque placita refutauit 
uel probauit uel correxit. paucissimae relliquiae extant nec tales e 
quibus effici quidquam possit, sed non nullius momenti in hac re 
Augustini{12} libellus est, qui inscribitur 'principia dialecticae'. 
Augustinus quem Varronis scripta ardenti studio lectitasse constat (cf. 
L. Krahner de Varr. antiq. libr. p. 31, Francken l.l. p. XV sq.), cum 
postea nimia pietate haec studia contemneret, ita scripsit et quid mihi 
proderat quod omnes libros artium quas liberales uocant, tunc 
nequissimus malarum cupiditatum seruus per me ipsum legi et intellexi 
quoscunque legere potui? et gaudebam in eis et nesciebam, unde esset, 
quidquid ibi uerum et certum esset (confess. IIII 16, 30. I p. 123 ed. 
congr. St. Maur.), eumque in his quoque studiis, cum undecunque 
libros corriperet, Varronem non neglexisse per se probabile est. 
libellum ipsum inspicienti e stoicorum mente eum scriptum esse 
apparet, et ad eorum doctrinam explicandam post Th. Stanleium (hist. 
phil. II p. 166 ed. Venet. p. 566 ed. Lips.) ab Rudolpho Schmidtio 
adhibitus est, qui quae de etymologia ibi docentur, e Varronis libris de 
eadem re (libris II-IIII de lingua latina) fluxisse coniecit. quod recte 
posuisse uidetur. primum enim e ueriloquiis ibi prolatis plurima 
tamquam Varroniana notanda sunt, aliaque illis tam sunt similia ut ab
eodem scriptore in libris qui perierunt profecta uideantur.{13} deinde 
principia etymologica eadem apud utrumque sunt, quod cum 
unusquisque facile uideat non multis expono. praeterea argumentum 
eodem modo ac Varro in libris nostris diuidit Augustinus: _ergo omne 
uerbum propter id quod sonat quattuor quaedam necessaria uocat in 
quaestionem originem suam uim declinationem ordinationem._ uis 
enim uerbi quam arte cum eius origine conexa sit in propatulo est, 
deque ea in priore de etymologia triade Varronem locutum esse 
ostendunt quae V 2 p. 13 dicit, Augustinus uero eam pro suo consilio 
more dialecticorum quorum libros consuluit accuratius tractat. 
declinatio et ordinatio cum reliquis Varronis partibus conueniunt, 
quarum altera quid sit Priscianus doceat consequentia ordinationis id 
est casus casibus et genera generibus et numeros    
    
		
	
	
	Continue reading on your phone by scaning this QR Code
	 	
	
	
	    Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the 
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.