Le procès des Templiers | Page 2

Not Available

quamdam crucem ligneam veterem, in qua nulla apparebat ymago
Crucifixi, juxta sedem dicti receptoris collocatam, nescit per quem
allatam, dicens quod hoc esset de dictis punctis ordinis, et ipse testis
spuit non supra sed juxta eam. Post que dixit eidem quod secundum
dicta puncta debebat eum osculari in ano, et precepit quod ibi
oscularetur eum, sed avunculo ipsius testis flexis genibus instante,
remisit ei osculum memoratum. Subsequenter dixit ei quod secundum
dicta puncta poterat aliis fratribus carnaliter commisceri, et ipsi cum eo;
hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret, nec quod in
recepcionibus aliorum fratrum intervenirent alia illicita, sed ista
duntaxat. Credit quod eorum sacerdotes debite celebrarent, et quod alii
fratres crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat. Statim
pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod
esset suspicio contra eos. Deffendebatur eis sine juramento quod non
revelarent secreta capitulorum, sed de modo recepcionis non fuit sibi
facta mentio specialis, nec fuit sibi injunctum quod non confiteretur
nisi sacerdotibus ordinis, et fuit de predictis erroribus confessus in [p. 3]
septimana in qua fuit receptus, in dicta capella, cuidam fratri carmelite,

cujus nomen et cognomen ignorat, qui absolvit eum, imposita sibi
penitencia quod jejunaret VII annis diebus sabatinis; quam penitenciam
in parte complevit. Credit quod fratres scientes errores et potestatem
corrigendi habentes, negligentes fuerunt, quia non correxerunt eos nec
denunciaverunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus fuit commoratus
vidit elemosinas et hospitalitatem convenienter fieri et servari. Audivit
dici quod clam, januis clausis, eorum capitulia tenebantur. Credit quod
totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu ordinasset, et
quod nunc grandia scandala, suspicio et infamia sint exorta contra
ordinem, et quod confessata per eum essent nota fratribus ordinis,
contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores,
nescit quos, fuisse confessos. Obtulerat se, malo ductus consilio, ad
deffensionem ordinis una cum aliis, et fuit protestatus in principio
deposicionis sue quod non intendebat recedere a deposicione per eum
facta coram dicto domino archiepiscopo Remensi.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Veneris sequenti, que fuit quinta dies dicti mensis Marcii,
fuerunt adducti pro testibus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, Raynandus de
Pruino Senonensis, olim preceptor domus Templi Aurelianensis,
Johannes de Mortuo Fonte Suessionensis, et Guillelmus de Hoymont
Parisiensis diocessum, presbiteri degradati in concilio Senonensi ab
omnibus minoribus et majoribus ordinibus, exuti tamen privilegio
clericali et privati habitu Templi, et ad murum perpetuum sub certa
forma per dictum concilium condempnati; necnon Raynaudus de
Cunheriis miles [p. 4] Belvacensis, Petrus de Claromonte Belvacensis,
et Bernardus de Sarnayo Parisiensis diocessum, servientes, per dictum
concilium sub certa forma condempnati ad murum perpetuum; et
Lambertus de Cormelles Suessionensis diocessis, serviens; qui, tactis

sacrosanctis Evangeliis, juraverunt dicere plenam et meram veritatem
in isto negocio, secundum formam juramenti aliorum testium superius
registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.
Quo facto, dictus frater Lambertus, habens mantellum et barbam
ordinis, quadraginta quinque annorum vel circa, nondum absolutus nec
reconciliatus, cum quo tamen, ut dixit, fuerat inquisitum per priorem
Predicatorum conventus Trecensis, commissarium fratris Guillelmi de
Parisius ordinis predicti, inquisitoris heretice pravitatis in regno Francie;
protestacione premissa quod a deposicione quam fecerat coram dicto
priore Trecensi non intendit recedere, lectis et diligenter expositis sibi
omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec
audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim se
fuisse receptum in capella domus Templi de Colomeriis in Bria,
Meldensis diocesis, circa festum beati Martini hiemalis proximo
preteritum fuerunt XXIIII anni vel circa, per fratrem Hugonem Picardi
quondam, de mandato fratris Arnulphi de Vysamale, quondam tunc
preceptoris Brie; presentibus fratribus Gerardo de Pruino presbitero,
tunc preceptore domus Templi de Pruino, Remigio de Ploysi deffunctis,
et quibusdam aliis de quibus non recolit, in hunc modum: nam cum
peciisset panem et aquam et societatem fratrum ordinis sibi concedi
amore Dei et beate Marie, et responsum fuisset sibi quod bene
deliberaret, quia oporteret eum multa aspera sustinere in ordine, et quod
rogaret Deum quod eum dirigeret, tandem ipso instante et supplicante
ut prius, prestito ab eo per juramentum quod non habebat infirmitatem
latentem nec erat excommunicatus, nec alteri religioni nec matrimonio
alligatus, fecit eum vovere et jurare dictus receptor castitatem,
obedienciam, et vivere sine proprio, tenere bonos usus et bonas
consuetudines que erant et que imponerentur per superiores in ordine,
nec esset in loco [p. 5] in quo aliquis exheredaretur injuste, vel in quo
studio suo falsum judicium redderetur. Postmodum imposuit sibi
mantellum et tam ipse quam frater Gregorius, miles quondam, nacione
Picardus, cujus cognomen ignorat, qui sue recepcioni interfuit, et alii
astantes ipsum
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 212
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.