fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur, proviso quod non 
audirentur exterius que fiebant et dicebantur interius. Totus ordo 
servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Nunc grandia 
scandala, suspicio et infamia sunt exorta contra ordinem, contra quem 
magnus Magister et alii [p. 21] dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cujus 
deffensionem ordinis se non obtulerat. 
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio vel 
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro 
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam 
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Helias Raynaudi Petragoricensis diocesis serviens, preceptor 
domus Templi de Dompnho Xantonensis diocesis, testis supra juratus, 
mantellum ordinis et barbam defferens, quinquagenarius vel circa, cum 
quo fuerat inquisitum, absolutus et reconciliatus par dominum 
episcopum Xantonensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et 
singulis articulis, respondit se nunquam vidisse nec scivisse quod in 
recepcionibus fratrum ordinis vel post fierent abnegaciones, 
dogmatizaciones, vituperia crucis, oscula inhonesta, vel alia que ad 
crimen sodomiticum, vel que ad alia illicita in articulis contenta, nec 
credit quod fierent dicta illicita vel aliqua ex eis; nec audivit hoc dici, 
nisi post capcionem eorum, et credit quod omnes communiter 
reciperentur in ordine ubique sicut frater Amblardus de Viena quondam, 
tunc preceptor Aquitanie, receperat in capella domus Templi deu 
Deffes Xantonensis diocesis, dominica ante instans festum Ascensionis 
Domini erunt circiter XXIV anni vel circa, presentibus fratribus Helia 
de Bordelia milite, Petro Lemovicensi preceptore dicte domus deu 
Deffes, Petro de Petragoris, et aliis defunctis; a quo cum requisisset 
caritatem, elemosinam et societatem ordinis et ei concessisset, fecit 
eum vovere et jurare castitatem, obedientiam, vivere sine proprio, 
servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et jurare pro posse 
suo ad acquirendum Terram Sanctam. Postmodum imposuit sibi 
mantellum, et ipse et fratres astantes osculati fuerunt eum in ore. Et 
instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et qualiter regeret 
se in ordine; et nullum illicitum vel inhonestum intervenerat in dicta 
recepcione sua nec post, nec eciam in recepcionibus infrascriptorum 
quos vidit recipi, quod ipse testis sciverit vel audiverit dici. [p. 22] 
Vidit autem recipi fratrem Guillelmum de Fretive Petragoricensis 
diocesis, vivum ut credit, in capella domus templi de Siturat 
Xantonensis diocesis, per fratrem Petrum de Madit quondam militem, 
tunc tenentem locum magistri Pictavie, sunt X anni vel circa, 
presentibus fratribus Petro Theobaldi, texte supra proximo examinato, 
Hugone Raynaudi preceptore dicte domus de Siturat, vivis ut credit, et 
quibusdam aliis de quibus non recordatur. Vidit eciam recipi fratrem 
Arnaudum nepotem dicti fratris Petri Theobaldi, in predicta capella de 
Siturat, sunt circiter sex anni, per fratrem Theobaldum quondam 
militem, tunc preceptorem deus Espans, presentibus dicto fratre Petro 
Theobaldi, Hugone Raynaudi fratre ipsius testis, preceptore dicte
domus, quem credit vivere; plures non vidit recipi, quod recordetur. 
Non credit quod adorarent catum, nec quod essent increduli 
ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credit, nec quod eorum laici 
absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec quod jurarent ordinem 
non exire, sed dicebatur eis quod statim pro professis habebantur. 
Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis; nec 
scit quod hec ante capcionem esset suspicio contra eos. Non credit 
quod haberent nec adorarent ydola, nec quod cordule, quibus super 
camisias cum quibus jacebant cingebantur, tangerent capita ydolorum. 
Injungebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum; qui 
revelassent, tanquam inobedientes puniti fuissent, sed nescit qualiter. 
Quamdiu poterant habere sacerdotes ordinis, non debebant aliis 
confiteri. Non audivit precipi quod eleemosine vel hospitalitas 
restringerentur, sed contrarium, nec quod preciperetur, nec per nefas 
acquirerent, sed contrarium, nec quod excubie ponerentur in capitulis, 
que januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, tenebantur. 
Quod magnus Magister cum conventu statuisset servasset totus ordo, si 
bonum et justum fuisset; contra quem ordinem nunc grandia scandala, 
suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem magnus Magister et alii 
dicuntur aliqua fuisse confessi. Item, dixit quod, propter tormenta ei 
prius illata, fuit confessus postmodum coram domino episcopo [p. 23] 
Xantonensi abnegacionem et spuicionem prope crucem. Requisitus si 
condixerat cum quinque testibus precedentibus, qui simul de Rupella 
adducti fuerant, quod sic deponerent, respondit quod non. 
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio vel 
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro 
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam 
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat 
se ad deffensionem ordinis. Postmodum rediens, dictus frater Petrus 
Theobaldi dixit se interfuisse recepcioni dicti fratris Arnaudi nepotis 
sui. 
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, et 
me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. 
Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit X dies dicti mensis Marcii,
fuerunt adducti pro testibus, ad presenciam dominorum episcoporum 
Mimatensis et Lemovicensis, et Archidiaconi Tridentini, aliis excusatis, 
in domo predicta fratrum Minorum, fratres Petrus de Grimenilio 
presbiter, et Petrus Janz Belvacensis, Guillelmus Boncelli Ebroicensis, 
Baudoynus de Gisi Laudunensis, et Johannes de Ponte-Episcopi 
Noviomensis diocessum. Qui, premissa protestacione quod non 
intendebant recedere a deposicionibus    
    
		
	
	
	Continue reading on your phone by scaning this QR Code
	 	
	
	
	    Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the 
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.