qui in caeteros omnes jus vitae ac necis habere videntur. Quid quod idem Poeta libro 
Iliados undecimo, huius artis professionem longe pulcherrimo nobilitavit elogio, cum ait: 
[Sidenote: +iatros gar anêr pollôn antaxios allôn+] Unum medicum pluris habendum, 
quam caeterorum hominum permultos. Rursum alibi medicum ita notat, ut dicat eum 
eruditum in omnibus, palam testans id quod res est, hanc artem non una aut altera 
disciplina, sed omnium artium cognitione circuloque, tum praeter exactum ingenium, 
multo etiam rerum usu constare. Pythagoras ille Samius, cui divinitatem quandam 
tribuebat antiquitas, de naturis herbarum nobile volumen reliquisse legitur. Atque ut 
Platonem, Aristotelem, Theophrastum, Chrysippum, Catonem censorium, Varronem 
praeteream, quibus studio fuit hanc artem suis vel studiis, vel negotiis admiscere, 
Mithridatem Ponti regem, non perinde regnum, alioqui locupletissimum, non tam unius et 
viginti linguarum miraculum, quam rei medicae peritia nobilitavit, vereque magnum 
virum declaravit, qui artis huius commentationes, et exemplaria, effectusque in arcanis 
reliquit, ut autor est Plinius. Cuius et hodie nobile theriacae genus nomine celebratur. 
Nunc fere regium habetur, aleam ludere, venari, nugas agere. At olim populi Romani 
principibus nihil magis erat curae, quam ut ex longinquo novis importandis herbis, rem 
medicam adjuvarent, neque populo illi tum orbis domino aliud erat munus gratius. 
[Sidenote: Christus ipse medicus.] 
Quid quod Christus ipse, disciplinarum omnium et autor et princeps, sese non 
Iureconsultum, non Rhetorem, non Philosophum, sed Medicum professus est, dum de se 
loquens negat opus esse medico iis, qui bene habeant, dum Samaritanus vulneribus oleum 
ac vinum infundit, dum sputum terrae mixtum illinit oculis caeci. Quid quod idem hac 
potissimum commendatione, cum adhuc orbi esset ignotus, sese paulatim in animos atque 
affectus hominum insinuavit, non auro, non imperiis, sed morborum remediis? Quod ille 
nutu fecit, nempe deus, hoc medicus pro virili sua cura imitatur. Neque deest his quoque 
divina vis, nimirum medendi viribus in hunc usum rebus a deo inditis. Nec alio viatico 
magis instruxit Apostolos, mandans ut hoc protinus officio sibi devincirent hospitem, 
medentes inquit, morbis illorum, et ungentes oleo. Paulus ille magnus dum Timetheo suo 
modicum vini praescribit usum, ad fulciendam stomachi imbecillitatem, nonne palam 
medici partibus utitur? Sed quid hoc mirum in Apostolo, cum Raphael angelus Tobiae 
caecitati medicans hinc nomen etiam invenerit apud arcanarum rerum studiosos? O 
coelestem vereque sacram disciplinam, cuius cognomento divinae illae mentes 
insigniuntur. 
Inter mortales alii alias artes vel discunt, vel profitentur, hanc unam oportebat ab omnibus 
disci, quae nulli non est necessaria. Sed o heu perversissima hominum judicia. 
Nemo nescire sustinet, quis nummus legitimus sit, quis adulterinus, ne quid fallatur in re 
vilissima, nec scire studio est, quibus modis id quod habet optimum tueatur. In 
numismate non credit alienis oculis, in negotio vitae ac sanitatis, clausis quod dicitur 
oculis, sequitur alienum judicium. Quod si totius artis absoluta cognitio non potest nisi 
paucis contingere, qui totam vitam huic uni studio dedicarunt, certe partem eam, quae ad
tuendam valetudinem pertinet, non conveniebat quemquam nescire. Etiam si bona pars 
difficultatis, non ab ipsa arte, sed ab improborum medicorum vel inscitia, vel ambitione 
proficiscatur. 
[Sidenote: A simili.] 
Semper apud efferas etiam ac barbaras nationes sanctum ac venerabile fuit amicitiae 
nomen. Atque is egregius habetur amicus, qui se fortunae utriusque comitem sociumque 
praebeat, quod vulgus amicorum velut hirundines aestate, rebus secundis adsunt, rebus 
adversis, quemadmodum illae ingruente bruma devolant. At quanto sincerior amicus 
medicus, qui Seleucidum avium exemplo, quas narrant nusquam a Casii montis incolis 
conspici, nisi cum illarum praesidio est opus, adversus vim locustarum fruges vastantium, 
rebus integris ac laetis nusquam sese ingerit, in periculis, in his casibus, in quibus uxor ac 
liberi saepe deserunt hominem, velut in phrenesi, phthiriasi, in peste solus medicus 
constanter adest, et adest non inutili officio, quemadmodum plerique caeterorum, sed 
adest opitulaturus, adest pro capite periclitantis cum morbo dimicans, nonnunquam suo 
quoque periculo. Et o plus quam ingratos, qui talis amici officio servati, jam depulso 
periculo medicum odisse possunt, ac non potius parentis vice colunt ac venerantur. 
Vulgarem amicum, qui subinde salutat obvium, ad coenam rogant, qui latus claudit, 
officio pensant, et talem amicum ubi desierint egere, aversantur? Et ob hoc ipsum 
aversantur, quod intelligant illius officio nullam meritis parem gratiam rependi posse. 
Quod si is optimus vir est, qui maxime prodest Reipublicae, ars haec optimo cuique viro 
discenda est. 
[*][Siquidem inter munia profani magistratus non minima portio est, et haud scio an 
praecipua, dare operam, ut corpora civium bene habeant. Quid prodest depulisse hostem a 
moenibus, si pestilentia intus grassans, plures tollit quam sublaturus erat gladius? Quid 
refert curasse ne cui pereat census, si perit prospera corporis valetudo? Prisci qui 
bonorum ordines digesserunt, primas tribuunt bonae valetudini. Quid enim prodest 
incolumis possessio, nisi valet possessor? Proinde leges priscorum, cum nondum 
quaestus et ambitio corrupisset omnia, potissimum huc spectabant, ut corpora civium 
essent valida, robusta, beneque temperata. Ea res partim pendet a nativitate, partim ab 
educatione, partim ab exercitamentis, et victus ratione, nonnihil etiam ab aedificiorum    
    
		
	
	
	Continue reading on your phone by scaning this QR Code
	 	
	
	
	    Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the 
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.