& ceteris eiusdem loci canonicis presentibus & 
futuris, cum matris mee vicecomitisse consilio & assensu, pignori 
obligavi: ita tamen quod quandocumque pignus huiusmodi fuerit michi 
vel heredi meo redimendi facultas, postquam idem canonici annualem 
censum cum integritate receperint & debite sortis plenariam 
solucionem habuerint, ius proprietatis quod in eodem portu ad me
spectare dinoscitur, libere & quiete meos vel heredis mei redigatur in 
usus. Si vero predicta moneta tunc temporis videretur aliquatenus 
deteriorata, de pacto talem sibi teneor facere recompensacionem quod 
ecclesia predicta indemnis per omnia conservetur. Preterea taliter inter 
nos ego & ipsi convenimus, ut si forte ab his qui nomine meo ibidem 
possessores existunt, emcionis vel pignoris causa, bona fide & iusto 
titulo eam quam ibidem partem habere videntur, eadem ecclesia poterit 
adhipisci, prehabito tamen mecum vel cum herede meo consilio, sibi 
vendicare liceat & possidere; & cum idem liberabitur pignus, 
quascumque in adquisicione rusticani iuris expensas idem canonici 
fecisse noscuntur, cum debita sorte plenarie recuperare debebunt, Vt 
igitur ea que predicta sunt a me fideliter & efficaciter observentur, & si 
forte calumnia vel iniuria aliqua super hoc ab aliquo sibi illata fuerit, 
quod sine guerre & expensarum incommodo me pro posse meo 
opponam, sub iuramento ego & Ar. de Aj & Oliverius de Montaisone 
promisimus & obsides & fideiussores nos inde constituimus; ita tamen 
quod quandocumque idem canonici de illata super hoc sibi iniuria 
merito conqueri poterint, nos infra castrum de Cruzol tamdiu obsidium 
tenere debemus donec condigne sibi sit satifactum. Ad maiorem huius 
rei constanciam domnum Odonem Valentinum episcopum avunculum 
meum, in cuius presencia hec omnia facta noscuntur, fideiussorem 
constitui, quem instanter rogavi quatenus sigilli sui munimine 
presentem cartam corroboraret. Item obsides & fideiussores constitui 
Guienisium de Castro Novo, Vgonem d'Aj, Bo. de Bolzanis, Vmber. de 
Castro Novo, Vmber. de Castro Boc, Ar. de Castro Boc, sub tali scilicet 
condicione quod si quis de predictis obses vel fideiussor interim 
decesserit, ad commonicionem prioris vel alicuius canonici de Burgo 
eque idoneus infra mensem sibi restituatur. Facta sunt hec anno ab 
Incarnacione Domini M^{o} C^{o} lx^{o} ij^{o}. 
[A] Texte tiré de l'original, parchemin de 24 lig., portant sur le dos cet 
autre titre: Debitum ecclesie Burgi contra Guillelmum de Cruceolo de 
v^{c} sol. Vien. causa mutui facti anno m^{o} clxij; avec cette analyse: 
Willelmus de Cruzol pro sua necessitate tradidit in gageriam sive in 
pignus domno Falconi priori & ceteris canonicis Sancti Petri totum jus 
quod habebat in portu Rodani pro V^{c}. solidis monete Vienn. tenendi 
& annuatim percipiendi fructus dicti juris donec redimeret vel ejus
heredes illud jus quod habebat in dicto portu. 
[1] Guillaume de Crussol était frère de Giraud Bastet (ch. III, n. 2). Un 
autre Guillaume (son fils ou petit-fils) paraît en 1210 (ch. XVII); sa 
femme s'appellait Vassalde (ch. XXI); ils avaient un fils Rainaud & une 
fille dont on ne sait pas le nom (ibid.). Un Guillaume de Crussol figure 
encore comme témoin en 1238 (ch. XXXVI), etc. 
[2] Ces 600 sous en or auraient valu (ch. III, n. 4) à cette époque 3600 
fr.; en 1210 la portion du port pour laquelle elle avait été engagée 
rapportait 30 livres Viennoise de revenu, soit 590 fr. 16 c., ou un 
capital de 11803 fr. 20 c. 
* * * * * 
V. 1164-82. 
De protectione Odonis episcopi[A]. 
ODO Dei gracia Valentinus dictus episcopus, karissimo in Xpisto & 
venerabili filio suo Guigoni Sancti Petri de Burgo reverendo priori & 
ceteris eiusdem ecclesie canonicis presentibus & futuris, in perpetuum. 
Cum omnibus ecclesiis iuridictioni nostre subiectis ex officio nobis 
iniuncto iura sua tueri & integra conservare & earum paci & 
tranquillitati in posterum providere debeamus, specialiter eas fovere & 
earundem utilitatibus & incrementis totis nos providere viribus oportet, 
que digniores Deo inter ceteras exibent famulatus, & nobis specialius 
adherere noscuntur, Eapropter, dilecti in Domino filii, utilitati & paci 
vestre in posterum providentes, quecumque predia, quascumque 
possessiones sive redditus, nomine emcionis vel pignoris, seu fidelium 
beneficiis vel quibuslibet aliis modis, ecclesia vestra tam per se quam 
per alios inpresenciarum iuste & quiete tenere vel possidere videtur, vel 
in futurum Deo propicio canonice poterit adhipisci, nos illa qua 
fungimur auctoritate confirmamus vobis & in perpetuum vestris usibus 
profutura concedimus. Addicientes quod si qua secularis persona 
eadem bona sive res vestras vobis auferre vel diminuere, vel vobis 
invitis contrectare vel turbare presumpserit, secundo terciove 
commonita si ab iniuria desistere noluerit & super illatis dampnis
eidem ecclesie non satifecerit, Omnipotentis Dei & ecclesie Valentine 
& nostram indignacionem incurrat, & a sacra communione Corporis & 
Sanguinis Domini, dum in sua nequicia perseveraverit, prorsus alienus 
existat. Cuntis (sic) autem ibidem iura sua servantibus sit pax & 
iretribucio a Deo in eternum & in seculum seculi. Amen.--Hec autem 
volumus firmiter observari, salva tamen reverencia & auctoritate 
pontificali[1]. 
[A] Transcription de l'original, parchemin de 17 lig.; sur le dos nous 
lisons ce titre plus détaillé: Confirmatio    
    
		
	
	
	Continue reading on your phone by scaning this QR Code
 
	 	
	
	
	    Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the 
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.
	    
	    
