M. Fabi Quintiliani institutionis oratoriae liber decimus | Page 2

Marcus Fabius Quintilianus

aliud quo idem intellegi posset. Quod cum est puerile et cuiusdam
infelicis operae, tum etiam utile parum: turbam tantum modo congregat,
ex qua sine discrimine occupet proximum quodque.
|8| Nobis autem copia cum iudicio paranda est, vim orandi non
circulatoriam volubilitatem spectantibus. Id autem consequemur optima

legendo atque audiendo; non enim solum nomina ipsa rerum
cognoscemus hac cura, sed quod quoque loco sit aptissimum. |9|
Omnibus enim fere verbis praeter pauca, quae sunt parum verecunda, in
oratione locus est. Nam scriptores quidem iamborum veterisque
comoediae etiam in illis saepe laudantur, sed nobis nostrum opus
intueri sat est. Omnia verba, exceptis de quibus dixi, sunt alicubi
optima; nam et humilibus interim et vulgaribus est opus, et quae
nitidiore in parte videntur sordida, ubi res poscit, proprie dicuntur. |10|
Haec ut sciamus atque eorum non significationem modo, sed formas
etiam mensurasque norimus, ut ubicumque erunt posita conveniant, nisi
multa lectione atque auditione adsequi nullo modo possumus, cum
omnem sermonem auribus primum accipiamus. Propter quod infantes a
mutis nutricibus iussu regum in solitudine educati, etiamsi verba
quaedam emisisse traduntur, tamen loquendi facultate caruerunt. |11|
Sunt autem alia huius naturae, ut idem pluribus vocibus declarent, ita ut
nihil significationis, quo potius utaris, intersit, ut 'ensis' et 'gladius'; alia
vero, etiamsi propria rerum aliquarum sint nomina, +tropikôs+ quasi
tamen ad eundem intellectum feruntur, ut 'ferrum' et 'mucro'. |12| Nam
per abusionem sicarios etiam omnes vocamus qui caedem telo
quocumque commiserunt. Alia circuitu verborum plurium ostendimus,
quale est 'et pressi copia lactis.' Plurima vero mutatione figuramus: scio
'non ignoro' et 'non me fugit' et 'non me praeterit' et 'quis nescit?' et
'nemini dubium est'. |13| Sed etiam ex proximo mutuari licet. Nam et
'intellego' et 'sentio' et 'video' saepe idem valent quod 'scio'. Quorum
nobis ubertatem ac divitias dabit lectio, ut non solum quo modo
occurrent, sed etiam quo modo oportet utamur. |14| Non semper enim
haec inter se idem faciunt, nec sicut de intellectu animi recte dixerim
'video', ita de visu oculorum 'intellego', nec ut 'mucro' gladium, sic
mucronem 'gladius' ostendit. |15| Sed ut copia verborum sic paratur, ita
non verborum tantum gratia legendum vel audiendum est. Nam
omnium, quaecumque docemus, hoc sunt exempla potentiora etiam
ipsis quae traduntur artibus (cum eo qui discit perductus est, ut
intellegere ea sine demonstrante et sequi iam suis viribus possit), quia
quae doctor praecepit orator ostendit.
|16| Alia vero audientes, alia legentes magis adiuvant. Excitat qui dicit
spiritu ipso, nec imagine et ambitu rerum, sed rebus incendit. Vivunt

omnia enim et moventur, excipimusque nova illa velut nascentia cum
favore ac sollicitudine. Nec fortuna modo iudicii, sed etiam ipsorum
qui orant periculo adficimur. |17| Praeter haec vox, actio decora,
accommodata, ut quisque locus postulabit, pronuntiandi (vel
potentissima in dicendo) ratio et, ut semel dicam, pariter omnia docent.
In lectione certius iudicium, quod audienti frequenter aut suus cuique
favor aut ille laudantium clamor extorquet. |18| Pudet enim dissentire,
et velut tacita quadam verecundia inhibemur plus nobis credere, cum
interim et vitiosa pluribus placent, et a conrogatis laudantur etiam quae
non placent. |19| Sed e contrario quoque accidit ut optime dictis gratiam
prava iudicia non referant. Lectio libera est nec actionis impetu
transcurrit, sed repetere saepius licet, sive dubites sive memoriae
penitus adfigere velis. Repetamus autem et tractemus et, ut cibos
mansos ac prope liquefactos demittimus, quo facilius digerantur, ita
lectio non cruda, sed multa iteratione mollita et velut confecta
memoriae imitationique tradatur.
|20| Ac diu non nisi optimus quisque et qui credentem sibi minime
fallat legendus est, sed diligenter ac paene ad scribendi sollicitudinem,
nec per partes modo scrutanda omnia, sed perlectus liber utique ex
integro resumendus, praecipueque oratio, cuius virtutes frequenter ex
industria quoque occultantur. |21| Saepe enim praeparat, dissimulat,
insidiatur orator, eaque in prima parte actionis dicit quae sunt in summa
profutura. Itaque suo loco minus placent, adhuc nobis quare dicta sint
ignorantibus; ideoque erunt cognitis omnibus repetenda. |22| Illud vero
utilissimum, nosse eas causas quarum orationes in manus sumpserimus,
et, quotiens continget, utrimque habitas legere actiones: ut Demosthenis
et Aeschinis inter se contrarias, et Servi Sulpici atque Messallae,
quorum alter pro Aufidia, contra dixit alter, et Pollionis et Cassi reo
Asprenate aliasque plurimas. |23| Quin etiam si minus pares videbuntur
aliquae, tamen ad cognoscendam litium quaestionem recte requirentur,
ut contra Ciceronis orationes Tuberonis in Ligarium et Hortensi pro
Verre. Quin etiam easdem causas ut quisque {egerit utile} erit scire.
Nam de domo Ciceronis dixit Calidius et pro Milone orationem Brutus
exercitationis gratia scripsit, etiamsi egisse eum Cornelius Celsus falso
existimat, et Pollio et Messalla defenderunt eosdem, et nobis pueris
insignes pro Voluseno Catulo Domiti Afri, Crispi Passieni, Decimi

Laeli orationes ferebantur.
|24| Neque id statim legenti persuasum sit, omnia quae optimi auctores
dixerint utique esse perfecta. Nam et labuntur aliquando et oneri cedunt
et indulgent ingeniorum suorum voluptati, nec semper intendunt
animum; nonnumquam fatigantur, cum Ciceroni dormitare interim
Demosthenes, Horatio
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 250
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.