M. Fabi Quintiliani institutionis oratoriae liber decimus | Page 2

Marcus Fabius Quintilianus
orandi non circulatoriam volubilitatem spectantibus. Id autem consequemur optima legendo atque audiendo; non enim solum nomina ipsa rerum cognoscemus hac cura, sed quod quoque loco sit aptissimum. |9| Omnibus enim fere verbis praeter pauca, quae sunt parum verecunda, in oratione locus est. Nam scriptores quidem iamborum veterisque comoediae etiam in illis saepe laudantur, sed nobis nostrum opus intueri sat est. Omnia verba, exceptis de quibus dixi, sunt alicubi optima; nam et humilibus interim et vulgaribus est opus, et quae nitidiore in parte videntur sordida, ubi res poscit, proprie dicuntur. |10| Haec ut sciamus atque eorum non significationem modo, sed formas etiam mensurasque norimus, ut ubicumque erunt posita conveniant, nisi multa lectione atque auditione adsequi nullo modo possumus, cum omnem sermonem auribus primum accipiamus. Propter quod infantes a mutis nutricibus iussu regum in solitudine educati, etiamsi verba quaedam emisisse traduntur, tamen loquendi facultate caruerunt. |11| Sunt autem alia huius naturae, ut idem pluribus vocibus declarent, ita ut nihil significationis, quo potius utaris, intersit, ut 'ensis' et 'gladius'; alia vero, etiamsi propria rerum aliquarum sint nomina, +tropik?s+ quasi tamen ad eundem intellectum feruntur, ut 'ferrum' et 'mucro'. |12| Nam per abusionem sicarios etiam omnes vocamus qui caedem telo quocumque commiserunt. Alia circuitu verborum plurium ostendimus, quale est 'et pressi copia lactis.' Plurima vero mutatione figuramus: scio 'non ignoro' et 'non me fugit' et 'non me praeterit' et 'quis nescit?' et 'nemini dubium est'. |13| Sed etiam ex proximo mutuari licet. Nam et 'intellego' et 'sentio' et 'video' saepe idem valent quod 'scio'. Quorum nobis ubertatem ac divitias dabit lectio, ut non solum quo modo occurrent, sed etiam quo modo oportet utamur. |14| Non semper enim haec inter se idem faciunt, nec sicut de intellectu animi recte dixerim 'video', ita de visu oculorum 'intellego', nec ut 'mucro' gladium, sic mucronem 'gladius' ostendit. |15| Sed ut copia verborum sic paratur, ita non verborum tantum gratia legendum vel audiendum est. Nam omnium, quaecumque docemus, hoc sunt exempla potentiora etiam ipsis quae traduntur artibus (cum eo qui discit perductus est, ut intellegere ea sine demonstrante et sequi iam suis viribus possit), quia quae doctor praecepit orator ostendit.
|16| Alia vero audientes, alia legentes magis adiuvant. Excitat qui dicit spiritu ipso, nec imagine et ambitu rerum, sed rebus incendit. Vivunt omnia enim et moventur, excipimusque nova illa velut nascentia cum favore ac sollicitudine. Nec fortuna modo iudicii, sed etiam ipsorum qui orant periculo adficimur. |17| Praeter haec vox, actio decora, accommodata, ut quisque locus postulabit, pronuntiandi (vel potentissima in dicendo) ratio et, ut semel dicam, pariter omnia docent. In lectione certius iudicium, quod audienti frequenter aut suus cuique favor aut ille laudantium clamor extorquet. |18| Pudet enim dissentire, et velut tacita quadam verecundia inhibemur plus nobis credere, cum interim et vitiosa pluribus placent, et a conrogatis laudantur etiam quae non placent. |19| Sed e contrario quoque accidit ut optime dictis gratiam prava iudicia non referant. Lectio libera est nec actionis impetu transcurrit, sed repetere saepius licet, sive dubites sive memoriae penitus adfigere velis. Repetamus autem et tractemus et, ut cibos mansos ac prope liquefactos demittimus, quo facilius digerantur, ita lectio non cruda, sed multa iteratione mollita et velut confecta memoriae imitationique tradatur.
|20| Ac diu non nisi optimus quisque et qui credentem sibi minime fallat legendus est, sed diligenter ac paene ad scribendi sollicitudinem, nec per partes modo scrutanda omnia, sed perlectus liber utique ex integro resumendus, praecipueque oratio, cuius virtutes frequenter ex industria quoque occultantur. |21| Saepe enim praeparat, dissimulat, insidiatur orator, eaque in prima parte actionis dicit quae sunt in summa profutura. Itaque suo loco minus placent, adhuc nobis quare dicta sint ignorantibus; ideoque erunt cognitis omnibus repetenda. |22| Illud vero utilissimum, nosse eas causas quarum orationes in manus sumpserimus, et, quotiens continget, utrimque habitas legere actiones: ut Demosthenis et Aeschinis inter se contrarias, et Servi Sulpici atque Messallae, quorum alter pro Aufidia, contra dixit alter, et Pollionis et Cassi reo Asprenate aliasque plurimas. |23| Quin etiam si minus pares videbuntur aliquae, tamen ad cognoscendam litium quaestionem recte requirentur, ut contra Ciceronis orationes Tuberonis in Ligarium et Hortensi pro Verre. Quin etiam easdem causas ut quisque {egerit utile} erit scire. Nam de domo Ciceronis dixit Calidius et pro Milone orationem Brutus exercitationis gratia scripsit, etiamsi egisse eum Cornelius Celsus falso existimat, et Pollio et Messalla defenderunt eosdem, et nobis pueris insignes pro Voluseno Catulo Domiti Afri, Crispi Passieni, Decimi Laeli orationes ferebantur.
|24| Neque id statim legenti persuasum sit, omnia quae optimi auctores dixerint utique esse perfecta. Nam et labuntur aliquando et oneri cedunt et indulgent ingeniorum suorum voluptati, nec semper intendunt animum; nonnumquam fatigantur, cum Ciceroni dormitare interim Demosthenes, Horatio vero etiam Homerus ipse videatur. |25| Summi enim sunt, homines tamen, acciditque his qui, quidquid apud illos reppererunt, dicendi legem putant, ut deteriora imitentur (id enim est facilius) ac se abunde similes putent si vitia magnorum consequantur.
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 247
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.