Encomium artis medicae | Page 2

Desiderius Erasmus
quanta ex aetatibus, sexu, regionibus, coelo, educatione,
studiis, usu varietas, quam infinita in tot milibus herbarum (ne quid
interim dicam de caeteris remediis) quae alibi aliae nascuntur,
discrimina. Tum quot sint morborum genera, quae trecenta nominatim
fuisse prodita scribit Plinius, exceptis generum partibus, quarum
omnium quam nullus sit numerus, facile perpendet, qui tantum norit,
quot formas in se febris vocabulum complectatur, ut ex uno caetera
aestimentur; exceptis his, qui quotidie novi accrescunt, neque secus
accrescunt, quam si de composito cum arte nostra bellum suscepisse
videantur. Exceptis venenorum plus mille periculis, quorum quot
species sunt, tot sunt mortis genera, totidem remediorum differentias
flagitantia. Exceptis casibus quotidianis lapsuum, ruinarum, ruptionum,
adustionum, luxationum, vulnerum, atque his consimilium, quae prope
cum ipso morborum agmine ex aequo certant. Denique qui cogitet,
quanta sit in corporum coelestium observatione difficultas, quae nisi
cognoris, saepenumero venenum erit, quod in remedium datur. Ne quid
interim commemorem saepe fallaces morborum notas, sive coloris
habitum spectes, sive lotii signa rimeris, sive pulsus harmoniam
observes, velut hoc agentibus malis, ut hostem medicum fallant et
imponant. Tantum undique sese offundit difficultatum, ut mihi difficile
sit omnes vel oratione prosequi.
Sed ut dicere coeperam, has omnes rerum varietates studio persequi,
obscuritates ingenio assequi, difficultates industria pervincere, ac
penetratis terrae fibris, excussis undique totius naturae arcanis, ex
omnibus herbis, fruticibus, arboribus, animantibus, gemmis, ex ipsis
denique venenis, cunctis humanae vitae malis efficacia quaerere
remedia, atque horum opportunum usum ex tot autoribus, tot disciplinis,
imo et ab ipsis sideribus petere. Haec inquam, tam abdita rimari cura,
tam ardua viribus animi adipisci, tam multa memoria complecti, tam
necessaria ad salutem universi mortalium generis in commune proferre,
nonne prorsus homine maius ac plane divinum quiddam fuisse videtur?
Absit invidia verbis. Liceat id quod vero verius est ingenue praedicare.
Non me jacto, sed artem ipsam effero. Etenim si dare vitam proprium

dei munus est, certe datam tueri, jamque fugientem retinere, deo
proximum fateamur oportet. Quamquam ne prius quidem illud, quod
nos soli deo proprium esse volumus, medicorum arti detraxit antiquitas,
ut credula, ita gratissima. Nam Aesculapii quidem ope Tyndaridam, et
post eum complures ab Orco in lucem redisse credidit. Asclepiades
hominem exanimatum, elatum, comploratumque ab rogo domum
vivum reduxisse legitur. Xanthus historicus catulum leonis occisum,
praeterea et hominem, quem Draco occiderat, vitae redditum fuisse,
posteris prodidit, herba quam halin nominant. Ad haec Juba, in Africa
quendam herba revocatum ad vitam, testis est. Neque vero laboraverim,
si sint apud quos haec fide careant. Certe (quod agimus) admirationem
artis tanto magis implent, quanto magis supra fidem veri sunt, et
immensum esse fateri cogunt id quod vero supersit. Quamquam
quantum ad eum attinet, qui vitae redditur, quid refert utrum anima
denuo in artus relictos divinitus reponatur, an penitus in corpore sepulta,
morbique victoris oppressa viribus, arte curaque medici suscitetur atque
eliciatur, iamque certo migratura retineatur? An non pene paria sunt
mortuum restituere, et mox moriturum servare? Atqui permultos
nominatim recenset Plinius libro historiae mundanae septimo, qui iam
elati partim in ipso rogo, partim post dies complusculos revixerint.
Miraculum est, quod paucis dedit casus. Et non magis mirandum, quod
quotidie multis largitur ars nostra? Etiamsi hanc deo Opt. Max.
debemus, cui nihil non debemus, ne quis haec a me putet arrogantius
dicta quam verius. Complurium morborum ea vis est, ut certa mors sint,
nisi praesens adsit medicus, veluti stupor is, qui mulieribus potissimum
solet accidere, veluti syncopis profunda, paralysis, apoplexia. Neque
desunt ulli vel seculo, vel genti sua in hanc rem exempla. Hic qui
mortem ingruentem arte sua depellit, qui vitam subito oppressam
revocat, nonne ceu numen quoddam dextrum ac propitium semper
habendus est? Quot censes homines ante diem sepultos fuisse
priusquam medicorum solertia morborum vires, et remediorum naturas
deprehenderat? Quot hodie mortalium milia vivunt, valentque, qui ne
nati quidem essent, nisi eadem haec ars, et tot nascendi discriminibus
remedia, et obstetricandi rationem reperisset? Adeo statim in ipso vitae
limine, et pariens simul et nascens salutarem medicorum opem
miserabili voce implorat. Horum arti vitam debet, et qui nondum vitam

accepit, dum per eam prohibentur abortus, dum mulieri seminis
recipiendi retinendique vis confertur, dum pariendi facultas datur.
[Sidenote: "paroimia"] Quod si vere dictum est illud Deus est juvare
mortalem, profecto mea sententia aut nusquam locum habebit illud
nobile Graecorum adagium "anthrôpos anthrôpou daimonion", aut in
medico fido proboque locum habebit, qui non juvat modo verum etiam
servat. An non igitur ingratitudine ipsa videatur ingratior, ac ipse prope
vita indignus, qui medicinam alteram secundum deum, vitae parentem,
tutricem, servatricem, vindicem non amet, non honoret, non suspiciat,
non veneretur? Cuius praesidiis nunquam ulli non est opus. Nam
reliquis quidem artibus nec semper nec omnes egemus. Huius utilitate
mortalium omnis vita constat. Nam fac abesse morbos, fac omnibus
prosperam adesse valetudinem, tamen hanc qui poterimus tueri, nisi
medicus ciborum salutarium ac noxiorum discrimen, nisi totius victus,
quam Graeci diaetam vocant, rationem doceat?
[Sidenote: Senectam remoratur ars medicorum.]
Grave mortalibus
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 10
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.