Chemiam artibus academicis jure esse inserendam | Page 2

Hieronymus David Gaubius
intercedunt majoris etiam momenti rationes? Justa certe petitio repulsam ab aequo tulit nemine.
Quo fretus ipsi me accingo operi, cui Thema erit ex eo, quod auspicor, officio desumptum, et Vestra non indignum celebritate. Conabor nimirum ostendere, Chemiam Artibus Academicis jure esse inserendam. Quod dum ago, faciles in audiendo pariter et judicando Vos praebeatis mihi, enixe obsecro: uterque enim seu felix fuerit, seu sinister Orationis meae eventus, Vestrum me semper ad favorem allegabit, huic ut vel referam gratias, vel veniam impetraturus, supplicem.
Academiae ea, qua hodie constitutas lege videmus, loci sunt publici, docendis discendisque scientiis et artibus nobilioribus dicati, iisque hinc conditionibus et mediis instructi, quibus propositus iste finis potest obtineri. Non ergo arti aut scientiae cuilibet sua in his schola conceditur; sed ultra vulgi captum elevata, Nobilitatis quodam emineat splendore necesse est, in Academiis quae pedem figere voluerit disciplina.
Quodsi igitur vera hujusce Nobilitatis insignia, palam exposita, Arti Spagyricae competere certis adstruxero documentis, nonne propositi hodie mei constabit ratio et veritas?
Virtus sola atque unica, si Po?tae habenda fides, Nobilitate impertit hominem: nec unius haec diei dos est; nec vera, quoties praeterquam ex natalibus, aliunde probari nequit. Idem vero et eadem ratione obtinet in disciplinis, modo, quod ibi datum virtuti est, heic detur usui. Laureolam certe quaerunt in mustaceo, qui artis ostensuri dignitatem, pulchre hoc sibi agere videntur, primis ubi a seculis deductam ejus originem, objective et operum miram jucunditatem, aut quot numeraverit, quantosque sui cultores exponunt, parum interim de utilitate soliciti, qua sine tamen sordent omnia, antiqua fuerint, dulcia, aut quibusvis clara sectatorum nominibus: externa enim isthaec sunt, et veram potius ornant Nobilitatem, quam constituunt. Utile mensura est, illam qua metitur, verum qui rebus pretium statuere solus novit, sapiens.
Quaecunque hinc usum adfert eximium vel homini in se seorsum spectato, vel humanae societati, ea demum disciplina jure Nobilis habetur. Quum vero pars hominis melior, mens sit, hanc quae recti bonique facit studiosam, aut veri auget perspicientia, utique aliis omnibus antecellit. Neque tamen hac multo inferior, quae corporis curat sanitatem: ea namque magis optabile quidquam vix datur mortalibus; deficiens una praegravat animum et deprimit. Hoc quae opus sibi sumsit excolendum, ars dicitur Medica: priori studet cum caeteris Philosophia; una sui parte moderandis occupata affectibus, alteram extendendis humanae intelligentiae limitibus in cognitione rerum existentium dedicans: utramque ergo Nobilissimam suo recepere gremio Academiae, et jure civitatis donarunt, ne ipso quidem livore contradicente.
Habent autem ambae hae objectum patens quam latissime, et varias hinc sub se complectuntur disciplinas, quae partesne dicendae an ministrae? opera singulae inter se diversissima, ad eundem tamen ultimum finem, cum principe, sub qua militant, scientia communem, omnes collineant. Quum itaque et has sunt quamlibet commendet usus, et summa ad priorum perfectionem necessitas, hinc Nobiles etiam ab Eruditis jure habitae, debitum in Academiis locum obtinuere.
Nonne vero talis est Ars Chemica? Cur ergo duram adeo haec experta sortem, nonnisi post plurimas agitatas lites, liberam sui culturam in scholis Sapientum impetrare potuit? Sane, rigoris hujus justo acrioris causam vix determinaverim: si tamen, quod vero est simillimum, dicam, videntur ipsius Artis in se spectatae ignari, Artificum duntaxat habuisse rationem judices, quorum ex arbitrio tum pendebant Academiae.
Nata nimirum inter Metallarios et Pyracmonas Chemia; ab illiterato hoc rudique hominum genere primum exercita; deturpata dein et obscurata ab impostoribus; in se horrida, laboribus plena, plena periculis; ab otiosis speculationibus aliena; ignem, fumos, cineres, sordes spirans, vix ulla amoenitatis specie cuiquam se commendare potuit, nisi, qui penitius eam introspicere dignaretur: atqui externam ejus faciem monstrosam adeo deformemque reddiderat cultorum et ruditas et malitia, ab interioribus ut perlustrandis deterrerentur Eruditi, eodem haec, si non pejori de luto esse conficta, rati. Frustra ergo suam oravit causam Chemia talibus coram Arbitris qui praejudicata obcaecati opinione, et usus ejus eximios, et summam necessitatem praetervidentes, sententiam prius tulerant, quam cognovissent. Factum hinc, a publico ut Sapientum commercio exclusa, privatorum exerceret manus atque ingenia, varias sub variis passa fatorum vicissitudines, nec forte unquam Academicos in suggestus emersura, nisi, quem nacta tandem est, causae patronum, an rabulam potius? Eremitam fortuna major quam prudentia secundasset: hic enim coeco gementis hujus disciplinae amore, captus, quod autoritate rationali et luculentis rerum testimoniis agendum fuisset, bullato id verborum nugacissimorum apparatu, mox vero, qua erat morum insolentia, igne etiam et armis tentare non dubitavit, successu certe adeo felici, ut ausu hocce temerario intrusa in Academias Chemia sede potiretur, vel ipsis contradicentium cineribus inaedificata. Hanc autem quamvis vi partam, infirmoque hinc nixam pede, repressa paulo post fundatoris ejus tyrannide, rursus pessum dederit impatiens cogi, litteratorum gens liberrima; id tamen inde Chemiae boni accesserat, quod durante isthac statione sua, propior Eruditis posita, nonnullos horum, vividissimis quibusdam radiis, per offusas sibi quisquiliarum tenebras evibratis, latentis intus foecundissimi luminis sui potuerit commonefacere: quo equidem animadverso illi mox excitati, ulterius ad scrutinium se accinxere, demtaque sensim imposturarum larva, perruptisque, quibus obvolvebatur, ignorantiae nebulis, nudam tandem salutantes, Erudito Orbi produxere intuendam. Tum ergo propriis jam refulgens radiis Chemia, tum demum, quae
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 12
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.